VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 4:1–9; Luk 8:4–8 )
Unchecked Copy BoxMat 13:1 - in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
Unchecked Copy BoxMat 13:2 - et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
Unchecked Copy BoxMat 13:3 - et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
Unchecked Copy BoxMat 13:4 - et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
Unchecked Copy BoxMat 13:5 - alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
Unchecked Copy BoxMat 13:6 - sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
Unchecked Copy BoxMat 13:7 - alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
Unchecked Copy BoxMat 13:8 - alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
Unchecked Copy BoxMat 13:9 - qui habet aures audiendi audiat
(Mar 4:10–12; Luk 8:9, 10 )
Unchecked Copy BoxMat 13:10 - et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
Unchecked Copy BoxMat 13:11 - qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
Unchecked Copy BoxMat 13:12 - qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
Unchecked Copy BoxMat 13:13 - ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
Unchecked Copy BoxMat 13:14 - et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
Unchecked Copy BoxMat 13:15 - incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
Unchecked Copy BoxMat 13:16 - vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
Unchecked Copy BoxMat 13:17 - amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
(Mar 4:13–20; Luk 8:11–15 )
Unchecked Copy BoxMat 13:18 - vos ergo audite parabolam seminantis
Unchecked Copy BoxMat 13:19 - omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
Unchecked Copy BoxMat 13:20 - qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
Unchecked Copy BoxMat 13:21 - non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
Unchecked Copy BoxMat 13:22 - qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
Unchecked Copy BoxMat 13:23 - qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
Unchecked Copy BoxMat 13:24 - aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
Unchecked Copy BoxMat 13:25 - cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
Unchecked Copy BoxMat 13:26 - cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
Unchecked Copy BoxMat 13:27 - accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
Unchecked Copy BoxMat 13:28 - et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
Unchecked Copy BoxMat 13:29 - et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
Unchecked Copy BoxMat 13:30 - sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
(Mar 4:30–32; Luk 13:18, 19 )
Unchecked Copy BoxMat 13:31 - aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
Unchecked Copy BoxMat 13:32 - quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
(Luk 13:20, 21 )
Unchecked Copy BoxMat 13:33 - aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
Unchecked Copy BoxMat 13:34 - haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
Unchecked Copy BoxMat 13:35 - ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
Unchecked Copy BoxMat 13:36 - tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
Unchecked Copy BoxMat 13:37 - qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
Unchecked Copy BoxMat 13:38 - ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
Unchecked Copy BoxMat 13:39 - inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
Unchecked Copy BoxMat 13:40 - sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
Unchecked Copy BoxMat 13:41 - mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
Unchecked Copy BoxMat 13:42 - et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Unchecked Copy BoxMat 13:43 - tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
Unchecked Copy BoxMat 13:44 - simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
Unchecked Copy BoxMat 13:45 - iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
Unchecked Copy BoxMat 13:46 - inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
Unchecked Copy BoxMat 13:47 - iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
Unchecked Copy BoxMat 13:48 - quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
Unchecked Copy BoxMat 13:49 - sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
Unchecked Copy BoxMat 13:50 - et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
Unchecked Copy BoxMat 13:51 - intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
Unchecked Copy BoxMat 13:52 - ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
(Mar 6:1–6; Luk 4:16–30 )
Unchecked Copy BoxMat 13:53 - et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
Unchecked Copy BoxMat 13:54 - et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
Unchecked Copy BoxMat 13:55 - nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
Unchecked Copy BoxMat 13:56 - et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
Unchecked Copy BoxMat 13:57 - et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
Unchecked Copy BoxMat 13:58 - et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan