The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMat 15:1 - tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes

Unchecked Copy BoxMat 15:2 - quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant

Unchecked Copy BoxMat 15:3 - ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

Unchecked Copy BoxMat 15:4 - nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur

Unchecked Copy BoxMat 15:5 - vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit

Unchecked Copy BoxMat 15:6 - et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

Unchecked Copy BoxMat 15:7 - hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens

Unchecked Copy BoxMat 15:8 - populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

Unchecked Copy BoxMat 15:9 - sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

Unchecked Copy BoxMat 15:10 - et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite

Unchecked Copy BoxMat 15:11 - non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem

Unchecked Copy BoxMat 15:12 - tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt

Unchecked Copy BoxMat 15:13 - at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur

Unchecked Copy BoxMat 15:14 - sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

Unchecked Copy BoxMat 15:15 - respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

Unchecked Copy BoxMat 15:16 - at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

Unchecked Copy BoxMat 15:17 - non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

Unchecked Copy BoxMat 15:18 - quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

Unchecked Copy BoxMat 15:19 - de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Unchecked Copy BoxMat 15:20 - haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

Unchecked Copy BoxMat 15:21 - et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis

Unchecked Copy BoxMat 15:22 - et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

Unchecked Copy BoxMat 15:23 - qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

Unchecked Copy BoxMat 15:24 - ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel

Unchecked Copy BoxMat 15:25 - at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me

Unchecked Copy BoxMat 15:26 - qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

Unchecked Copy BoxMat 15:27 - at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum

Unchecked Copy BoxMat 15:28 - tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

Unchecked Copy BoxMat 15:29 - et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi

Unchecked Copy BoxMat 15:30 - et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos

Unchecked Copy BoxMat 15:31 - ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel

Unchecked Copy BoxMat 15:32 - Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via

Unchecked Copy BoxMat 15:33 - et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

Unchecked Copy BoxMat 15:34 - et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

Unchecked Copy BoxMat 15:35 - et praecepit turbae ut discumberet super terram

Unchecked Copy BoxMat 15:36 - et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

Unchecked Copy BoxMat 15:37 - et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

Unchecked Copy BoxMat 15:38 - erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

Unchecked Copy BoxMat 15:39 - et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization