The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxMat 20:1 - simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Unchecked Copy BoxMat 20:2 - conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Unchecked Copy BoxMat 20:3 - et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
Unchecked Copy BoxMat 20:4 - et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
Unchecked Copy BoxMat 20:5 - illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
Unchecked Copy BoxMat 20:6 - circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
Unchecked Copy BoxMat 20:7 - dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
Unchecked Copy BoxMat 20:8 - cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
Unchecked Copy BoxMat 20:9 - cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
Unchecked Copy BoxMat 20:10 - venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
Unchecked Copy BoxMat 20:11 - et accipientes murmurabant adversus patrem familias
Unchecked Copy BoxMat 20:12 - dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Unchecked Copy BoxMat 20:13 - at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
Unchecked Copy BoxMat 20:14 - tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
Unchecked Copy BoxMat 20:15 - aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
Unchecked Copy BoxMat 20:16 - sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
(Mar 10:32–34; Luk 18:31–34 )
Unchecked Copy BoxMat 20:17 - et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
Unchecked Copy BoxMat 20:18 - ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
Unchecked Copy BoxMat 20:19 - et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
(Mar 10:35–45 )
Unchecked Copy BoxMat 20:20 - tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
Unchecked Copy BoxMat 20:21 - qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
Unchecked Copy BoxMat 20:22 - respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
Unchecked Copy BoxMat 20:23 - ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
Unchecked Copy BoxMat 20:24 - et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
Unchecked Copy BoxMat 20:25 - Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
Unchecked Copy BoxMat 20:26 - non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
Unchecked Copy BoxMat 20:27 - et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
Unchecked Copy BoxMat 20:28 - sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
(Mar 10:46–52; Luk 18:35–43 )
Unchecked Copy BoxMat 20:29 - et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
Unchecked Copy BoxMat 20:30 - et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
Unchecked Copy BoxMat 20:31 - turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
Unchecked Copy BoxMat 20:32 - et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
Unchecked Copy BoxMat 20:33 - dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
Unchecked Copy BoxMat 20:34 - misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization