VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 14:1, 2; Luk 22:1, 2; Jhn 11:45–53 )
Unchecked Copy BoxMat 26:1 - et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
Unchecked Copy BoxMat 26:2 - scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
Unchecked Copy BoxMat 26:3 - tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
Unchecked Copy BoxMat 26:4 - et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
Unchecked Copy BoxMat 26:5 - dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
(Mar 14:3–9; Jhn 12:1–8 )
Unchecked Copy BoxMat 26:6 - cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
Unchecked Copy BoxMat 26:7 - accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
Unchecked Copy BoxMat 26:8 - videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
Unchecked Copy BoxMat 26:9 - potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
Unchecked Copy BoxMat 26:10 - sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
Unchecked Copy BoxMat 26:11 - nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
Unchecked Copy BoxMat 26:12 - mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
Unchecked Copy BoxMat 26:13 - amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
(Mar 14:10, 11; Luk 22:3–6 )
Unchecked Copy BoxMat 26:14 - tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
Unchecked Copy BoxMat 26:15 - et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
Unchecked Copy BoxMat 26:16 - et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
(Mar 14:12–21; Luk 22:7–13 )
Unchecked Copy BoxMat 26:17 - prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
Unchecked Copy BoxMat 26:18 - at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
Unchecked Copy BoxMat 26:19 - et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
Unchecked Copy BoxMat 26:20 - vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
Unchecked Copy BoxMat 26:21 - et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
Unchecked Copy BoxMat 26:22 - et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
Unchecked Copy BoxMat 26:23 - at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
Unchecked Copy BoxMat 26:24 - Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
Unchecked Copy BoxMat 26:25 - respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
(Mar 14:22–26; Luk 22:14–23; 1Co 11:23–26 )
Unchecked Copy BoxMat 26:26 - cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
Unchecked Copy BoxMat 26:27 - et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
Unchecked Copy BoxMat 26:28 - hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
Unchecked Copy BoxMat 26:29 - dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
Unchecked Copy BoxMat 26:30 - et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
(Mar 14:27–31; Luk 22:31–34; Jhn 13:36–38 )
Unchecked Copy BoxMat 26:31 - tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
Unchecked Copy BoxMat 26:32 - postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Unchecked Copy BoxMat 26:33 - respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
Unchecked Copy BoxMat 26:34 - ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
Unchecked Copy BoxMat 26:35 - ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
(Mar 14:32–42; Luk 22:39–46 )
Unchecked Copy BoxMat 26:36 - tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
Unchecked Copy BoxMat 26:37 - et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
Unchecked Copy BoxMat 26:38 - tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
Unchecked Copy BoxMat 26:39 - et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
Unchecked Copy BoxMat 26:40 - et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
Unchecked Copy BoxMat 26:41 - vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
Unchecked Copy BoxMat 26:42 - iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
Unchecked Copy BoxMat 26:43 - et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
Unchecked Copy BoxMat 26:44 - et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
Unchecked Copy BoxMat 26:45 - tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
Unchecked Copy BoxMat 26:46 - surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
(Mar 14:43–52; Luk 22:47–53; Jhn 18:1–11 )
Unchecked Copy BoxMat 26:47 - adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
Unchecked Copy BoxMat 26:48 - qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
Unchecked Copy BoxMat 26:49 - et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
Unchecked Copy BoxMat 26:50 - dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
Unchecked Copy BoxMat 26:51 - et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
Unchecked Copy BoxMat 26:52 - tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
Unchecked Copy BoxMat 26:53 - an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
Unchecked Copy BoxMat 26:54 - quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
Unchecked Copy BoxMat 26:55 - in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
Unchecked Copy BoxMat 26:56 - hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
(Mar 14:53–65; Luk 22:66–71; Jhn 18:12–14, 19–24 )
Unchecked Copy BoxMat 26:57 - at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
Unchecked Copy BoxMat 26:58 - Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
Unchecked Copy BoxMat 26:59 - principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
Unchecked Copy BoxMat 26:60 - et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
Unchecked Copy BoxMat 26:61 - et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
Unchecked Copy BoxMat 26:62 - et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Unchecked Copy BoxMat 26:63 - Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
Unchecked Copy BoxMat 26:64 - dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
Unchecked Copy BoxMat 26:65 - tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
Unchecked Copy BoxMat 26:66 - quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
Unchecked Copy BoxMat 26:67 - tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
Unchecked Copy BoxMat 26:68 - dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
(Mar 14:66–72; Luk 22:54–62; Jhn 18:15–18, 25–27 )
Unchecked Copy BoxMat 26:69 - Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
Unchecked Copy BoxMat 26:70 - at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
Unchecked Copy BoxMat 26:71 - exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
Unchecked Copy BoxMat 26:72 - et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
Unchecked Copy BoxMat 26:73 - et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
Unchecked Copy BoxMat 26:74 - tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
Unchecked Copy BoxMat 26:75 - et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 26 — Additional Translations: