VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 9:33–37; Luk 9:46–48 )
Unchecked Copy BoxMat 18:1 - in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
Unchecked Copy BoxMat 18:2 - et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
Unchecked Copy BoxMat 18:3 - et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 18:4 - quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
Unchecked Copy BoxMat 18:5 - et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
(Mar 9:42–48; Luk 17:1, 2 )
Unchecked Copy BoxMat 18:6 - qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris
Unchecked Copy BoxMat 18:7 - vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
Unchecked Copy BoxMat 18:8 - si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
Unchecked Copy BoxMat 18:9 - et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
(Luk 15:1–7 )
Unchecked Copy BoxMat 18:10 - videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est
Unchecked Copy BoxMat 18:11 - venit enim Filius hominis salvare quod perierat
Unchecked Copy BoxMat 18:12 - quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit
Unchecked Copy BoxMat 18:13 - et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
Unchecked Copy BoxMat 18:14 - sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis
Unchecked Copy BoxMat 18:15 - si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
Unchecked Copy BoxMat 18:16 - si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
Unchecked Copy BoxMat 18:17 - quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
Unchecked Copy BoxMat 18:18 - amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
Unchecked Copy BoxMat 18:19 - iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est
Unchecked Copy BoxMat 18:20 - ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
Unchecked Copy BoxMat 18:21 - tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
Unchecked Copy BoxMat 18:22 - dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
Unchecked Copy BoxMat 18:23 - ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
Unchecked Copy BoxMat 18:24 - et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
Unchecked Copy BoxMat 18:25 - cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
Unchecked Copy BoxMat 18:26 - procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
Unchecked Copy BoxMat 18:27 - misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
Unchecked Copy BoxMat 18:28 - egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
Unchecked Copy BoxMat 18:29 - et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
Unchecked Copy BoxMat 18:30 - ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
Unchecked Copy BoxMat 18:31 - videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
Unchecked Copy BoxMat 18:32 - tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
Unchecked Copy BoxMat 18:33 - non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
Unchecked Copy BoxMat 18:34 - et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
Unchecked Copy BoxMat 18:35 - sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan