VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Luk 6:20–26 )
Unchecked Copy BoxMat 5:1 - videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
Unchecked Copy BoxMat 5:2 - et aperiens os suum docebat eos dicens
Unchecked Copy BoxMat 5:3 - beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 5:4 - beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
Unchecked Copy BoxMat 5:5 - beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
Unchecked Copy BoxMat 5:6 - beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
Unchecked Copy BoxMat 5:7 - beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
Unchecked Copy BoxMat 5:8 - beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
Unchecked Copy BoxMat 5:9 - beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
Unchecked Copy BoxMat 5:10 - beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 5:11 - beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
Unchecked Copy BoxMat 5:12 - gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
(Mar 9:50; Luk 14:34, 35 )
Unchecked Copy BoxMat 5:13 - vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
Unchecked Copy BoxMat 5:14 - vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
Unchecked Copy BoxMat 5:15 - neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
Unchecked Copy BoxMat 5:16 - sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
Unchecked Copy BoxMat 5:17 - nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
Unchecked Copy BoxMat 5:18 - amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
Unchecked Copy BoxMat 5:19 - qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
Unchecked Copy BoxMat 5:20 - dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
(Luk 12:57–59 )
Unchecked Copy BoxMat 5:21 - audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
Unchecked Copy BoxMat 5:22 - ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
Unchecked Copy BoxMat 5:23 - si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
Unchecked Copy BoxMat 5:24 - relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
Unchecked Copy BoxMat 5:25 - esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
Unchecked Copy BoxMat 5:26 - amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
Unchecked Copy BoxMat 5:27 - audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
Unchecked Copy BoxMat 5:28 - ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
Unchecked Copy BoxMat 5:29 - quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
Unchecked Copy BoxMat 5:30 - et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
(Mat 19:9; Mar 10:11, 12; Luk 16:18 )
Unchecked Copy BoxMat 5:31 - dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
Unchecked Copy BoxMat 5:32 - ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
Unchecked Copy BoxMat 5:33 - iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
Unchecked Copy BoxMat 5:34 - ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
Unchecked Copy BoxMat 5:35 - neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
Unchecked Copy BoxMat 5:36 - neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
Unchecked Copy BoxMat 5:37 - sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
(Luk 6:29–31 )
Unchecked Copy BoxMat 5:38 - audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
Unchecked Copy BoxMat 5:39 - ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
Unchecked Copy BoxMat 5:40 - et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
Unchecked Copy BoxMat 5:41 - et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
Unchecked Copy BoxMat 5:42 - qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
(Luk 6:27, 28, 32–36 )
Unchecked Copy BoxMat 5:43 - audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
Unchecked Copy BoxMat 5:44 - ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
Unchecked Copy BoxMat 5:45 - ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
Unchecked Copy BoxMat 5:46 - si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
Unchecked Copy BoxMat 5:47 - et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
Unchecked Copy BoxMat 5:48 - estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan