VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Nehemiæ (Nehemiah) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNeh 6:1 - factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis
Unchecked Copy BoxNeh 6:2 - miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum
Unchecked Copy BoxNeh 6:3 - misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos
Unchecked Copy BoxNeh 6:4 - miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem
Unchecked Copy BoxNeh 6:5 - et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
Unchecked Copy BoxNeh 6:6 - in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam
Unchecked Copy BoxNeh 6:7 - et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter
Unchecked Copy BoxNeh 6:8 - et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
Unchecked Copy BoxNeh 6:9 - omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas
Unchecked Copy BoxNeh 6:10 - et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te
Unchecked Copy BoxNeh 6:11 - et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar
Unchecked Copy BoxNeh 6:12 - et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum
Unchecked Copy BoxNeh 6:13 - acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi
Unchecked Copy BoxNeh 6:14 - memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me
Unchecked Copy BoxNeh 6:15 - conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus
Unchecked Copy BoxNeh 6:16 - factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc
Unchecked Copy BoxNeh 6:17 - sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos
Unchecked Copy BoxNeh 6:18 - multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae
Unchecked Copy BoxNeh 6:19 - sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan