VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 2:1 - locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Unchecked Copy BoxNum 2:2 - singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
Unchecked Copy BoxNum 2:3 - ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
Unchecked Copy BoxNum 2:4 - et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
Unchecked Copy BoxNum 2:5 - iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
Unchecked Copy BoxNum 2:6 - et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
Unchecked Copy BoxNum 2:7 - in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
Unchecked Copy BoxNum 2:8 - omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
Unchecked Copy BoxNum 2:9 - universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
Unchecked Copy BoxNum 2:10 - in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
Unchecked Copy BoxNum 2:11 - et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
Unchecked Copy BoxNum 2:12 - iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Unchecked Copy BoxNum 2:13 - et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
Unchecked Copy BoxNum 2:14 - in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
Unchecked Copy BoxNum 2:15 - et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Unchecked Copy BoxNum 2:16 - omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Unchecked Copy BoxNum 2:17 - levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Unchecked Copy BoxNum 2:18 - ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
Unchecked Copy BoxNum 2:19 - cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
Unchecked Copy BoxNum 2:20 - et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Unchecked Copy BoxNum 2:21 - cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
Unchecked Copy BoxNum 2:22 - in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Unchecked Copy BoxNum 2:23 - et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
Unchecked Copy BoxNum 2:24 - omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Unchecked Copy BoxNum 2:25 - ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Unchecked Copy BoxNum 2:26 - cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
Unchecked Copy BoxNum 2:27 - iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Unchecked Copy BoxNum 2:28 - cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
Unchecked Copy BoxNum 2:29 - de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
Unchecked Copy BoxNum 2:30 - cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
Unchecked Copy BoxNum 2:31 - omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
Unchecked Copy BoxNum 2:32 - hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Unchecked Copy BoxNum 2:33 - Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
Unchecked Copy BoxNum 2:34 - feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan