The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 33:1 - hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
Unchecked Copy BoxNum 33:2 - quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
Unchecked Copy BoxNum 33:3 - profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
Unchecked Copy BoxNum 33:4 - et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
Unchecked Copy BoxNum 33:5 - castrametati sunt in Soccoth
Unchecked Copy BoxNum 33:6 - et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
Unchecked Copy BoxNum 33:7 - inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
Unchecked Copy BoxNum 33:8 - profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
Unchecked Copy BoxNum 33:9 - profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
Unchecked Copy BoxNum 33:10 - sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
Unchecked Copy BoxNum 33:11 - castrametati sunt in deserto Sin
Unchecked Copy BoxNum 33:12 - unde egressi venerunt in Dephca
Unchecked Copy BoxNum 33:13 - profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
Unchecked Copy BoxNum 33:14 - egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
Unchecked Copy BoxNum 33:15 - profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
Unchecked Copy BoxNum 33:16 - sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
Unchecked Copy BoxNum 33:17 - profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
Unchecked Copy BoxNum 33:18 - et de Aseroth venerunt in Rethma
Unchecked Copy BoxNum 33:19 - profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
Unchecked Copy BoxNum 33:20 - unde egressi venerunt in Lebna
Unchecked Copy BoxNum 33:21 - et de Lebna castrametati sunt in Ressa
Unchecked Copy BoxNum 33:22 - egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
Unchecked Copy BoxNum 33:23 - unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
Unchecked Copy BoxNum 33:24 - egressi de monte Sepher venerunt in Arada
Unchecked Copy BoxNum 33:25 - inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
Unchecked Copy BoxNum 33:26 - profectique de Maceloth venerunt in Thaath
Unchecked Copy BoxNum 33:27 - de Thaath castrametati sunt in Thare
Unchecked Copy BoxNum 33:28 - unde egressi fixerunt tentoria in Methca
Unchecked Copy BoxNum 33:29 - et de Methca castrametati sunt in Esmona
Unchecked Copy BoxNum 33:30 - profectique de Esmona venerunt in Moseroth
Unchecked Copy BoxNum 33:31 - et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
Unchecked Copy BoxNum 33:32 - egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
Unchecked Copy BoxNum 33:33 - unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
Unchecked Copy BoxNum 33:34 - et de Hietebatha venerunt in Ebrona
Unchecked Copy BoxNum 33:35 - egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
Unchecked Copy BoxNum 33:36 - inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
Unchecked Copy BoxNum 33:37 - egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
Unchecked Copy BoxNum 33:38 - ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
Unchecked Copy BoxNum 33:39 - cum esset annorum centum viginti trium
Unchecked Copy BoxNum 33:40 - audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
Unchecked Copy BoxNum 33:41 - et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
Unchecked Copy BoxNum 33:42 - unde egressi venerunt in Phinon
Unchecked Copy BoxNum 33:43 - profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
Unchecked Copy BoxNum 33:44 - et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
Unchecked Copy BoxNum 33:45 - profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
Unchecked Copy BoxNum 33:46 - unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
Unchecked Copy BoxNum 33:47 - egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
Unchecked Copy BoxNum 33:48 - profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
Unchecked Copy BoxNum 33:49 - ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
Unchecked Copy BoxNum 33:50 - ubi locutus est Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 33:51 - praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
Unchecked Copy BoxNum 33:52 - disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
Unchecked Copy BoxNum 33:53 - mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
Unchecked Copy BoxNum 33:54 - quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
Unchecked Copy BoxNum 33:55 - sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
Unchecked Copy BoxNum 33:56 - et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization