Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bamidbar (Numbers) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxNum 35:1 - haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Unchecked Copy BoxNum 35:2 - praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
Unchecked Copy BoxNum 35:3 - urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Unchecked Copy BoxNum 35:4 - quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Unchecked Copy BoxNum 35:5 - contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Unchecked Copy BoxNum 35:6 - de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Unchecked Copy BoxNum 35:7 - id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Unchecked Copy BoxNum 35:8 - ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
(Deu 19:1–13; Jos 20:1–9 )
Unchecked Copy BoxNum 35:9 - ait Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 35:10 - loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Unchecked Copy BoxNum 35:11 - decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Unchecked Copy BoxNum 35:12 - in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
Unchecked Copy BoxNum 35:13 - de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
Unchecked Copy BoxNum 35:14 - tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
Unchecked Copy BoxNum 35:15 - tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Unchecked Copy BoxNum 35:16 - si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Unchecked Copy BoxNum 35:17 - si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Unchecked Copy BoxNum 35:18 - si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Unchecked Copy BoxNum 35:19 - propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
Unchecked Copy BoxNum 35:20 - si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Unchecked Copy BoxNum 35:21 - aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Unchecked Copy BoxNum 35:22 - quod si fortuito et absque odio
Unchecked Copy BoxNum 35:23 - et inimicitiis quicquam horum fecerit
Unchecked Copy BoxNum 35:24 - et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
Unchecked Copy BoxNum 35:25 - liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
Unchecked Copy BoxNum 35:26 - si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
Unchecked Copy BoxNum 35:27 - fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Unchecked Copy BoxNum 35:28 - debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Unchecked Copy BoxNum 35:29 - haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Unchecked Copy BoxNum 35:30 - homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Unchecked Copy BoxNum 35:31 - non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Unchecked Copy BoxNum 35:32 - exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Unchecked Copy BoxNum 35:33 - ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Unchecked Copy BoxNum 35:34 - atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization