VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 6:1 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 6:2 - loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
Unchecked Copy BoxNum 6:3 - vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
Unchecked Copy BoxNum 6:4 - cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Unchecked Copy BoxNum 6:5 - omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
Unchecked Copy BoxNum 6:6 - omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
Unchecked Copy BoxNum 6:7 - nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Unchecked Copy BoxNum 6:8 - omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
Unchecked Copy BoxNum 6:9 - sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
Unchecked Copy BoxNum 6:10 - in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
Unchecked Copy BoxNum 6:11 - facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
Unchecked Copy BoxNum 6:12 - et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
Unchecked Copy BoxNum 6:13 - ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
Unchecked Copy BoxNum 6:14 - et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
Unchecked Copy BoxNum 6:15 - canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Unchecked Copy BoxNum 6:16 - quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Unchecked Copy BoxNum 6:17 - arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
Unchecked Copy BoxNum 6:18 - tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
Unchecked Copy BoxNum 6:19 - et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Unchecked Copy BoxNum 6:20 - susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
Unchecked Copy BoxNum 6:21 - ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
Unchecked Copy BoxNum 6:22 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 6:23 - loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
Unchecked Copy BoxNum 6:24 - benedicat tibi Dominus et custodiat te
Unchecked Copy BoxNum 6:25 - ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Unchecked Copy BoxNum 6:26 - convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Unchecked Copy BoxNum 6:27 - invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan