VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 25:1 - morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Unchecked Copy BoxNum 25:2 - quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
Unchecked Copy BoxNum 25:3 - initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
Unchecked Copy BoxNum 25:4 - ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
Unchecked Copy BoxNum 25:5 - dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Unchecked Copy BoxNum 25:6 - et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
Unchecked Copy BoxNum 25:7 - quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
Unchecked Copy BoxNum 25:8 - ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
Unchecked Copy BoxNum 25:9 - et occisi sunt viginti quattuor milia homines
Unchecked Copy BoxNum 25:10 - dixitque Dominus ad Mosen
Unchecked Copy BoxNum 25:11 - Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
Unchecked Copy BoxNum 25:12 - idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
Unchecked Copy BoxNum 25:13 - et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxNum 25:14 - erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
Unchecked Copy BoxNum 25:15 - porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
Unchecked Copy BoxNum 25:16 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxNum 25:17 - hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
Unchecked Copy BoxNum 25:18 - quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan