VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 12:1 - qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
Unchecked Copy BoxPro 12:2 - qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
Unchecked Copy BoxPro 12:3 - non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
Unchecked Copy BoxPro 12:4 - mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
Unchecked Copy BoxPro 12:5 - cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
Unchecked Copy BoxPro 12:6 - verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
Unchecked Copy BoxPro 12:7 - verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
Unchecked Copy BoxPro 12:8 - doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
Unchecked Copy BoxPro 12:9 - melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
Unchecked Copy BoxPro 12:10 - novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
Unchecked Copy BoxPro 12:11 - qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
Unchecked Copy BoxPro 12:12 - desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
Unchecked Copy BoxPro 12:13 - propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
Unchecked Copy BoxPro 12:14 - de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
Unchecked Copy BoxPro 12:15 - via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
Unchecked Copy BoxPro 12:16 - fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
Unchecked Copy BoxPro 12:17 - qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
Unchecked Copy BoxPro 12:18 - est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
Unchecked Copy BoxPro 12:19 - labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
Unchecked Copy BoxPro 12:20 - dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
Unchecked Copy BoxPro 12:21 - non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
Unchecked Copy BoxPro 12:22 - abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
Unchecked Copy BoxPro 12:23 - homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
Unchecked Copy BoxPro 12:24 - manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
Unchecked Copy BoxPro 12:25 - maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
Unchecked Copy BoxPro 12:26 - qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
Unchecked Copy BoxPro 12:27 - non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Unchecked Copy BoxPro 12:28 - in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan