The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one’s mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mishlei (Proverbs) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxPro 17:1 - melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

Unchecked Copy BoxPro 17:2 - servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

Unchecked Copy BoxPro 17:3 - sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

Unchecked Copy BoxPro 17:4 - malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus

Unchecked Copy BoxPro 17:5 - qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

Unchecked Copy BoxPro 17:6 - corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

Unchecked Copy BoxPro 17:7 - non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

Unchecked Copy BoxPro 17:8 - gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

Unchecked Copy BoxPro 17:9 - qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

Unchecked Copy BoxPro 17:10 - plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

Unchecked Copy BoxPro 17:11 - semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

Unchecked Copy BoxPro 17:12 - expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

Unchecked Copy BoxPro 17:13 - qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius

Unchecked Copy BoxPro 17:14 - qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit

Unchecked Copy BoxPro 17:15 - et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Unchecked Copy BoxPro 17:16 - quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

Unchecked Copy BoxPro 17:17 - omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

Unchecked Copy BoxPro 17:18 - homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

Unchecked Copy BoxPro 17:19 - qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam

Unchecked Copy BoxPro 17:20 - qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

Unchecked Copy BoxPro 17:21 - natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur

Unchecked Copy BoxPro 17:22 - animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

Unchecked Copy BoxPro 17:23 - munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

Unchecked Copy BoxPro 17:24 - in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae

Unchecked Copy BoxPro 17:25 - ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

Unchecked Copy BoxPro 17:26 - non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

Unchecked Copy BoxPro 17:27 - qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

Unchecked Copy BoxPro 17:28 - stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1