VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 20:1 - luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
Unchecked Copy BoxPro 20:2 - sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Unchecked Copy BoxPro 20:3 - honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Unchecked Copy BoxPro 20:4 - propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Unchecked Copy BoxPro 20:5 - sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Unchecked Copy BoxPro 20:6 - multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Unchecked Copy BoxPro 20:7 - iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
Unchecked Copy BoxPro 20:8 - rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Unchecked Copy BoxPro 20:9 - quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Unchecked Copy BoxPro 20:10 - pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Unchecked Copy BoxPro 20:11 - ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Unchecked Copy BoxPro 20:12 - aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Unchecked Copy BoxPro 20:13 - noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Unchecked Copy BoxPro 20:14 - malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Unchecked Copy BoxPro 20:15 - est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Unchecked Copy BoxPro 20:16 - tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
Unchecked Copy BoxPro 20:17 - suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Unchecked Copy BoxPro 20:18 - cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Unchecked Copy BoxPro 20:19 - ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Unchecked Copy BoxPro 20:20 - qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Unchecked Copy BoxPro 20:21 - hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
Unchecked Copy BoxPro 20:22 - ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Unchecked Copy BoxPro 20:23 - abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Unchecked Copy BoxPro 20:24 - a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
Unchecked Copy BoxPro 20:25 - ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Unchecked Copy BoxPro 20:26 - dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
Unchecked Copy BoxPro 20:27 - lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Unchecked Copy BoxPro 20:28 - misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Unchecked Copy BoxPro 20:29 - exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Unchecked Copy BoxPro 20:30 - livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan