VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Proverbia (Proverbs) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPro 6:1 - fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
Unchecked Copy BoxPro 6:2 - inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
Unchecked Copy BoxPro 6:3 - fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
Unchecked Copy BoxPro 6:4 - ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
Unchecked Copy BoxPro 6:5 - eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
Unchecked Copy BoxPro 6:6 - vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
Unchecked Copy BoxPro 6:7 - quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
Unchecked Copy BoxPro 6:8 - parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
Unchecked Copy BoxPro 6:9 - usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
Unchecked Copy BoxPro 6:10 - paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
Unchecked Copy BoxPro 6:11 - et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
Unchecked Copy BoxPro 6:12 - homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
Unchecked Copy BoxPro 6:13 - annuit oculis terit pede digito loquitur
Unchecked Copy BoxPro 6:14 - pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
Unchecked Copy BoxPro 6:15 - huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
Unchecked Copy BoxPro 6:16 - sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
Unchecked Copy BoxPro 6:17 - oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
Unchecked Copy BoxPro 6:18 - cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
Unchecked Copy BoxPro 6:19 - proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
Unchecked Copy BoxPro 6:20 - conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Unchecked Copy BoxPro 6:21 - liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
Unchecked Copy BoxPro 6:22 - cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
Unchecked Copy BoxPro 6:23 - quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
Unchecked Copy BoxPro 6:24 - ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
Unchecked Copy BoxPro 6:25 - non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
Unchecked Copy BoxPro 6:26 - pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
Unchecked Copy BoxPro 6:27 - numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
Unchecked Copy BoxPro 6:28 - aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
Unchecked Copy BoxPro 6:29 - sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
Unchecked Copy BoxPro 6:30 - non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
Unchecked Copy BoxPro 6:31 - deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
Unchecked Copy BoxPro 6:32 - qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
Unchecked Copy BoxPro 6:33 - turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
Unchecked Copy BoxPro 6:34 - quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
Unchecked Copy BoxPro 6:35 - nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan