VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Psalmi (Psalm) 102 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPsa 102:1 - [Vulgate 101:1] oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum [Vulgate 101:2] Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
Unchecked Copy BoxPsa 102:2 - [Vulgate 101:3] ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
Unchecked Copy BoxPsa 102:3 - [Vulgate 101:4] quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
Unchecked Copy BoxPsa 102:4 - [Vulgate 101:5] percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
Unchecked Copy BoxPsa 102:5 - [Vulgate 101:6] a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
Unchecked Copy BoxPsa 102:6 - [Vulgate 101:7] adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
Unchecked Copy BoxPsa 102:7 - [Vulgate 101:8] vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
Unchecked Copy BoxPsa 102:8 - [Vulgate 101:9] tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
Unchecked Copy BoxPsa 102:9 - [Vulgate 101:10] quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
Unchecked Copy BoxPsa 102:10 - [Vulgate 101:11] a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
Unchecked Copy BoxPsa 102:11 - [Vulgate 101:12] dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
Unchecked Copy BoxPsa 102:12 - [Vulgate 101:13] tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
Unchecked Copy BoxPsa 102:13 - [Vulgate 101:14] tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
Unchecked Copy BoxPsa 102:14 - [Vulgate 101:15] quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
Unchecked Copy BoxPsa 102:15 - [Vulgate 101:16] et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
Unchecked Copy BoxPsa 102:16 - [Vulgate 101:17] quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
Unchecked Copy BoxPsa 102:17 - [Vulgate 101:18] respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
Unchecked Copy BoxPsa 102:18 - [Vulgate 101:19] scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
Unchecked Copy BoxPsa 102:19 - [Vulgate 101:20] quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
Unchecked Copy BoxPsa 102:20 - [Vulgate 101:21] ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
Unchecked Copy BoxPsa 102:21 - [Vulgate 101:22] ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
Unchecked Copy BoxPsa 102:22 - [Vulgate 101:23] cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
Unchecked Copy BoxPsa 102:23 - [Vulgate 101:24] adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
Unchecked Copy BoxPsa 102:24 - [Vulgate 101:25] dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
Unchecked Copy BoxPsa 102:25 - [Vulgate 101:26] a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
Unchecked Copy BoxPsa 102:26 - [Vulgate 101:27] ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
Unchecked Copy BoxPsa 102:27 - [Vulgate 101:28] tu autem ipse es et anni tui non deficient
Unchecked Copy BoxPsa 102:28 - [Vulgate 101:29] filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan