The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tehillim (Psalms) 106 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxPsa 106:1 - [Vulgate 105:1] alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Unchecked Copy BoxPsa 106:2 - [Vulgate 105:2] quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
Unchecked Copy BoxPsa 106:3 - [Vulgate 105:3] beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
Unchecked Copy BoxPsa 106:4 - [Vulgate 105:4] recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
Unchecked Copy BoxPsa 106:5 - [Vulgate 105:5] ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
Unchecked Copy BoxPsa 106:6 - [Vulgate 105:6] peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
Unchecked Copy BoxPsa 106:7 - [Vulgate 105:7] patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
Unchecked Copy BoxPsa 106:8 - [Vulgate 105:8] salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
Unchecked Copy BoxPsa 106:9 - [Vulgate 105:9] et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
Unchecked Copy BoxPsa 106:10 - [Vulgate 105:10] et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
Unchecked Copy BoxPsa 106:11 - [Vulgate 105:11] et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
Unchecked Copy BoxPsa 106:12 - [Vulgate 105:12] et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
Unchecked Copy BoxPsa 106:13 - [Vulgate 105:13] cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
Unchecked Copy BoxPsa 106:14 - [Vulgate 105:14] et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
Unchecked Copy BoxPsa 106:15 - [Vulgate 105:15] dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
Unchecked Copy BoxPsa 106:16 - [Vulgate 105:16] et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
Unchecked Copy BoxPsa 106:17 - [Vulgate 105:17] aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
Unchecked Copy BoxPsa 106:18 - [Vulgate 105:18] et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
Unchecked Copy BoxPsa 106:19 - [Vulgate 105:19] fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
Unchecked Copy BoxPsa 106:20 - [Vulgate 105:20] et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
Unchecked Copy BoxPsa 106:21 - [Vulgate 105:21] obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
Unchecked Copy BoxPsa 106:22 - [Vulgate 105:22] mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
Unchecked Copy BoxPsa 106:23 - [Vulgate 105:23] dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
Unchecked Copy BoxPsa 106:24 - [Vulgate 105:24] et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
Unchecked Copy BoxPsa 106:25 - [Vulgate 105:25] et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
Unchecked Copy BoxPsa 106:26 - [Vulgate 105:26] et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
Unchecked Copy BoxPsa 106:27 - [Vulgate 105:27] et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
Unchecked Copy BoxPsa 106:28 - [Vulgate 105:28] et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
Unchecked Copy BoxPsa 106:29 - [Vulgate 105:29] et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
Unchecked Copy BoxPsa 106:30 - [Vulgate 105:30] stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
Unchecked Copy BoxPsa 106:31 - [Vulgate 105:31] et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
Unchecked Copy BoxPsa 106:32 - [Vulgate 105:32] et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
Unchecked Copy BoxPsa 106:33 - [Vulgate 105:33] quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
Unchecked Copy BoxPsa 106:34 - [Vulgate 105:34] non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
Unchecked Copy BoxPsa 106:35 - [Vulgate 105:35] et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
Unchecked Copy BoxPsa 106:36 - [Vulgate 105:36] et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
Unchecked Copy BoxPsa 106:37 - [Vulgate 105:37] et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
Unchecked Copy BoxPsa 106:38 - [Vulgate 105:38] et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
Unchecked Copy BoxPsa 106:39 - [Vulgate 105:39] et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
Unchecked Copy BoxPsa 106:40 - [Vulgate 105:40] iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
Unchecked Copy BoxPsa 106:41 - [Vulgate 105:41] et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
Unchecked Copy BoxPsa 106:42 - [Vulgate 105:42] et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
Unchecked Copy BoxPsa 106:43 - [Vulgate 105:43] multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
Unchecked Copy BoxPsa 106:44 - [Vulgate 105:44] et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
Unchecked Copy BoxPsa 106:45 - [Vulgate 105:45] et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
Unchecked Copy BoxPsa 106:46 - [Vulgate 105:46] et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
Unchecked Copy BoxPsa 106:47 - [Vulgate 105:47] salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
Unchecked Copy BoxPsa 106:48 - [Vulgate 105:48] benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization