VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Apocalypsis (Revelation) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRev 22:1 - et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni
Unchecked Copy BoxRev 22:2 - in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
Unchecked Copy BoxRev 22:3 - et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi
Unchecked Copy BoxRev 22:4 - et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum
Unchecked Copy BoxRev 22:5 - et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum
Unchecked Copy BoxRev 22:6 - et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito
Unchecked Copy BoxRev 22:7 - et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius
Unchecked Copy BoxRev 22:8 - et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat
Unchecked Copy BoxRev 22:9 - et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora
Unchecked Copy BoxRev 22:10 - et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est
Unchecked Copy BoxRev 22:11 - qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
Unchecked Copy BoxRev 22:12 - ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua
Unchecked Copy BoxRev 22:13 - ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis
Unchecked Copy BoxRev 22:14 - beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem
Unchecked Copy BoxRev 22:15 - foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium
Unchecked Copy BoxRev 22:16 - ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina
Unchecked Copy BoxRev 22:17 - et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis
Unchecked Copy BoxRev 22:18 - contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto
Unchecked Copy BoxRev 22:19 - et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto
Unchecked Copy BoxRev 22:20 - dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu
Unchecked Copy BoxRev 22:21 - gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan