VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 5:1 - iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
Unchecked Copy BoxRom 5:2 - per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
Unchecked Copy BoxRom 5:3 - non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
Unchecked Copy BoxRom 5:4 - patientia autem probationem probatio vero spem
Unchecked Copy BoxRom 5:5 - spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
Unchecked Copy BoxRom 5:6 - ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
Unchecked Copy BoxRom 5:7 - vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
Unchecked Copy BoxRom 5:8 - commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
Unchecked Copy BoxRom 5:9 - Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
Unchecked Copy BoxRom 5:10 - si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
Unchecked Copy BoxRom 5:11 - non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
(Gen 3:1–19 )
Unchecked Copy BoxRom 5:12 - propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
Unchecked Copy BoxRom 5:13 - usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
Unchecked Copy BoxRom 5:14 - sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
Unchecked Copy BoxRom 5:15 - sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
Unchecked Copy BoxRom 5:16 - et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
Unchecked Copy BoxRom 5:17 - si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
Unchecked Copy BoxRom 5:18 - igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
Unchecked Copy BoxRom 5:19 - sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
Unchecked Copy BoxRom 5:20 - lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
Unchecked Copy BoxRom 5:21 - ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan