VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Strong's
Red Letter
The Blue Letter Bible

LXX Concordance for μετ

Choose a new font size and typeface
μετ — 532x G3326 μετά
Showing Results For:
PREP
Occurrences: 532 times in 499 verses
Speech: Preposition
Unchecked Copy BoxGen 3:6 - vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit
Unchecked Copy BoxGen 3:12 - dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
Unchecked Copy BoxGen 6:4 - gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
Unchecked Copy BoxGen 7:7 - et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
Unchecked Copy BoxGen 7:13 - in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
Unchecked Copy BoxGen 7:23 - et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
Unchecked Copy BoxGen 8:1 - recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
Unchecked Copy BoxGen 8:18 - egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
Unchecked Copy BoxGen 9:8 - haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Unchecked Copy BoxGen 12:4 - egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
Unchecked Copy BoxGen 12:20 - praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat
Unchecked Copy BoxGen 13:1 - ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
Unchecked Copy BoxGen 14:5 - igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
Unchecked Copy BoxGen 14:17 - egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
Unchecked Copy BoxGen 14:24 - exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas
Unchecked Copy BoxGen 15:15 - tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
Unchecked Copy BoxGen 17:19 - et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
Unchecked Copy BoxGen 18:16 - cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
Unchecked Copy BoxGen 18:19 - scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
Unchecked Copy BoxGen 19:30 - ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
Unchecked Copy BoxGen 19:32 - veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
Unchecked Copy BoxGen 19:34 - altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro
Unchecked Copy BoxGen 21:23 - iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
Unchecked Copy BoxGen 24:5 - respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
Unchecked Copy BoxGen 24:32 - et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
Unchecked Copy BoxGen 24:39 - ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
Unchecked Copy BoxGen 24:54 - initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
Unchecked Copy BoxGen 24:59 - dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
Unchecked Copy BoxGen 26:29 - ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
Unchecked Copy BoxGen 27:44 - habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
Unchecked Copy BoxGen 28:20 - vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
Unchecked Copy BoxGen 29:14 - respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
Unchecked Copy BoxGen 29:19 - respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Unchecked Copy BoxGen 30:16 - redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
Unchecked Copy BoxGen 30:29 - at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
Unchecked Copy BoxGen 31:5 - dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
Unchecked Copy BoxGen 31:27 - cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
Unchecked Copy BoxGen 32:6 - reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
Unchecked Copy BoxGen 32:7 - timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Unchecked Copy BoxGen 32:24 - remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
Unchecked Copy BoxGen 32:25 - qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
Unchecked Copy BoxGen 33:1 - levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
Unchecked Copy BoxGen 33:15 - respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
Unchecked Copy BoxGen 34:2 - quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
Unchecked Copy BoxGen 35:2 - Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
Unchecked Copy BoxGen 35:3 - surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
Unchecked Copy BoxGen 35:6 - venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
Unchecked Copy BoxGen 35:13 - et recessit ab eo
Unchecked Copy BoxGen 35:14 - ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
Unchecked Copy BoxGen 35:15 - vocansque nomen loci Bethel
Unchecked Copy BoxGen 39:3 - qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
Unchecked Copy BoxGen 39:7 - post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
Unchecked Copy BoxGen 39:10 - huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
Unchecked Copy BoxGen 39:12 - et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
Unchecked Copy BoxGen 39:14 - vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
Unchecked Copy BoxGen 39:23 - nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
Unchecked Copy BoxGen 40:7 - sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
Unchecked Copy BoxGen 41:6 - aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
Unchecked Copy BoxGen 42:33 - qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
Unchecked Copy BoxGen 43:8 - Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
Unchecked Copy BoxGen 43:16 - quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
Unchecked Copy BoxGen 43:32 - quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
Unchecked Copy BoxGen 43:34 - sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
Unchecked Copy BoxGen 44:31 - videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
Unchecked Copy BoxGen 46:6 - et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
Unchecked Copy BoxGen 46:7 - filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
Unchecked Copy BoxGen 50:7 - quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 50:9 - habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
Unchecked Copy BoxExo 18:6 - et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
Unchecked Copy BoxExo 18:23 - si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Unchecked Copy BoxExo 21:3 - cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
Unchecked Copy BoxExo 22:14 - qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur
Unchecked Copy BoxExo 22:15 - quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui
Unchecked Copy BoxExo 22:16 - si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem
Unchecked Copy BoxExo 23:5 - si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo
Unchecked Copy BoxExo 24:2 - solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
Unchecked Copy BoxExo 28:41 - vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
Unchecked Copy BoxExo 28:43 - et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
Unchecked Copy BoxExo 29:21 - cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Unchecked Copy BoxExo 29:29 - vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
Unchecked Copy BoxExo 30:21 - ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
Unchecked Copy BoxExo 33:12 - dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Unchecked Copy BoxLev 8:30 - adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
Unchecked Copy BoxLev 15:18 - mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum
Unchecked Copy BoxLev 15:24 - si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur
Unchecked Copy BoxLev 25:41 - et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
Unchecked Copy BoxLev 25:50 - supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Unchecked Copy BoxLev 25:53 - quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
Unchecked Copy BoxLev 25:54 - quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
Unchecked Copy BoxLev 26:41 - ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis
Unchecked Copy BoxNum 3:4 - mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Unchecked Copy BoxNum 5:13 - dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Unchecked Copy BoxNum 13:31 - [Vulgate 13:32] alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
Unchecked Copy BoxNum 14:23 - non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Unchecked Copy BoxNum 16:25 - surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel
Unchecked Copy BoxNum 22:12 - dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Unchecked Copy BoxNum 22:22 - et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
Unchecked Copy BoxNum 22:40 - cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
Unchecked Copy BoxNum 23:6 - reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum
Unchecked Copy BoxNum 23:13 - dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei
Unchecked Copy BoxNum 23:17 - reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus
Unchecked Copy BoxNum 23:21 - non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
Unchecked Copy BoxNum 25:13 - et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxDeu 1:8 - en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos
Unchecked Copy BoxDeu 4:37 - quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
Unchecked Copy BoxDeu 5:31 - tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Unchecked Copy BoxDeu 10:15 - et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
Unchecked Copy BoxDeu 11:6 - et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
Unchecked Copy BoxDeu 11:9 - multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Unchecked Copy BoxDeu 17:19 - et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt
Unchecked Copy BoxDeu 20:10 - si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem
Unchecked Copy BoxDeu 22:4 - si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
Unchecked Copy BoxDeu 22:23 - si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
Unchecked Copy BoxDeu 22:25 - sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
Unchecked Copy BoxDeu 22:28 - si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
Unchecked Copy BoxDeu 22:29 - dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
Unchecked Copy BoxDeu 32:12 - Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus
Unchecked Copy BoxDeu 33:2 - et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
Unchecked Copy BoxJos 7:24 - tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor
Unchecked Copy BoxJos 8:5 - ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus
Unchecked Copy BoxJos 8:11 - cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat
Unchecked Copy BoxJos 8:14 - quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae
Unchecked Copy BoxJos 10:7 - ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi
Unchecked Copy BoxJos 10:29 - transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam
Unchecked Copy BoxJos 10:31 - de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam
Unchecked Copy BoxJos 10:34 - transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit
Unchecked Copy BoxJos 10:36 - ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam
Unchecked Copy BoxJos 11:4 - egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis
Unchecked Copy BoxJos 14:8 - fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
Unchecked Copy BoxJos 14:12 - da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi
Unchecked Copy BoxJos 22:14 - et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis
Unchecked Copy BoxJos 22:30 - quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt
Unchecked Copy BoxJos 24:29 - et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
Unchecked Copy BoxJos 24:30 - sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas
Unchecked Copy BoxJdg 1:3 - et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon
Unchecked Copy BoxJdg 1:22 - domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis
Unchecked Copy BoxJdg 2:10 - omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 4:8 - dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam
Unchecked Copy BoxJdg 4:10 - qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
Unchecked Copy BoxJdg 4:13 - et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison
Unchecked Copy BoxJdg 5:12 - surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
Unchecked Copy BoxJdg 6:17 - et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me
Unchecked Copy BoxJdg 7:1 - igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi
Unchecked Copy BoxJdg 7:18 - quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
Unchecked Copy BoxJdg 7:19 - ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas
Unchecked Copy BoxJdg 8:1 - dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes
Unchecked Copy BoxJdg 8:4 - cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant
Unchecked Copy BoxJdg 8:5 - dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian
Unchecked Copy BoxJdg 8:9 - dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc
Unchecked Copy BoxJdg 8:10 - Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium
Unchecked Copy BoxJdg 9:33 - et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
Unchecked Copy BoxJdg 9:34 - surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
Unchecked Copy BoxJdg 9:35 - egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco
Unchecked Copy BoxJdg 9:44 - cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur
Unchecked Copy BoxJdg 9:48 - ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite
Unchecked Copy BoxJdg 10:3 - huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos
Unchecked Copy BoxJdg 11:3 - quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur
Unchecked Copy BoxJdg 11:13 - quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam
Unchecked Copy BoxJdg 11:27 - igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon
Unchecked Copy BoxJdg 12:8 - post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
Unchecked Copy BoxJdg 12:11 - cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis
Unchecked Copy BoxJdg 12:13 - post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites
Unchecked Copy BoxJdg 13:9 - exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum
Unchecked Copy BoxJdg 14:11 - cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo
Unchecked Copy BoxJdg 16:15 - dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo
Unchecked Copy BoxJdg 17:10 - mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt
Unchecked Copy BoxJdg 19:3 - secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus
Unchecked Copy BoxJdg 19:4 - et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter
Unchecked Copy BoxJdg 19:10 - noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam
Unchecked Copy BoxJdg 20:20 - et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare coeperunt
Unchecked Copy BoxRth 1:7 - egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda
Unchecked Copy BoxRth 1:8 - dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum
Unchecked Copy BoxRth 1:11 - quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis
Unchecked Copy BoxRth 1:18 - videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere
Unchecked Copy Box1Sa 1:22 - et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter
Unchecked Copy Box1Sa 1:24 - et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus
Unchecked Copy Box1Sa 3:19 - crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram
Unchecked Copy Box1Sa 6:15 - Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino
Unchecked Copy Box1Sa 9:5 - cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis
Unchecked Copy Box1Sa 9:7 - dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud
Unchecked Copy Box1Sa 9:19 - et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi
Unchecked Copy Box1Sa 10:6 - et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium
Unchecked Copy Box1Sa 13:15 - surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros
Unchecked Copy Box1Sa 13:16 - et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas
Unchecked Copy Box1Sa 14:2 - porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
Unchecked Copy Box1Sa 14:13 - ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum
Unchecked Copy Box1Sa 14:17 - et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
Unchecked Copy Box1Sa 14:20 - conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis
Unchecked Copy Box1Sa 15:6 - dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
Unchecked Copy Box1Sa 15:25 - sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum
Unchecked Copy Box1Sa 15:30 - at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum
Unchecked Copy Box1Sa 16:5 - et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium
Unchecked Copy Box1Sa 16:18 - et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo
Unchecked Copy Box1Sa 17:33 - et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua
Unchecked Copy Box1Sa 18:14 - in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo
Unchecked Copy Box1Sa 20:14 - et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero
Unchecked Copy Box1Sa 20:35 - cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo
Unchecked Copy Box1Sa 22:2 - et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
Unchecked Copy Box1Sa 22:4 - et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
Unchecked Copy Box1Sa 22:6 - et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum
Unchecked Copy Box1Sa 22:23 - mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis
Unchecked Copy Box1Sa 23:5 - abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae
Unchecked Copy Box1Sa 23:13 - surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire
Unchecked Copy Box1Sa 25:25 - ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti
Unchecked Copy Box1Sa 26:2 - et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph
Unchecked Copy Box1Sa 26:6 - ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum
Unchecked Copy Box1Sa 27:2 - et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth
Unchecked Copy Box1Sa 28:1 - factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui
Unchecked Copy Box1Sa 28:8 - mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
Unchecked Copy Box1Sa 29:6 - vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places
Unchecked Copy Box1Sa 30:9 - abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt
Unchecked Copy Box1Sa 30:21 - venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice
Unchecked Copy Box1Sa 31:5 - quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 1:11 - adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 2:3 - sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 2:32 - tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
Unchecked Copy Box2Sa 3:12 - misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 3:16 - sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
Unchecked Copy Box2Sa 3:20 - venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
Unchecked Copy Box2Sa 3:22 - statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
Unchecked Copy Box2Sa 3:31 - dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
Unchecked Copy Box2Sa 5:10 - et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 5:21 - et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius
Unchecked Copy Box2Sa 6:2 - surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam
Unchecked Copy Box2Sa 6:13 - cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem
Unchecked Copy Box2Sa 9:1 - et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
Unchecked Copy Box2Sa 9:3 - et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus
Unchecked Copy Box2Sa 10:2 - dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon
Unchecked Copy Box2Sa 10:13 - iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
Unchecked Copy Box2Sa 10:17 - quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
Unchecked Copy Box2Sa 11:1 - factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Sa 11:4 - missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua
Unchecked Copy Box2Sa 12:3 - pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia
Unchecked Copy Box2Sa 12:24 - et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum
Unchecked Copy Box2Sa 13:11 - cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea
Unchecked Copy Box2Sa 13:14 - noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa
Unchecked Copy Box2Sa 13:16 - quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam
Unchecked Copy Box2Sa 13:27 - coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis
Unchecked Copy Box2Sa 15:14 - et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
Unchecked Copy Box2Sa 15:22 - et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
Unchecked Copy Box2Sa 15:24 - venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate
Unchecked Copy Box2Sa 15:30 - porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
Unchecked Copy Box2Sa 15:33 - et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
Unchecked Copy Box2Sa 15:36 - sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis
Unchecked Copy Box2Sa 16:15 - Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 16:18 - responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo
Unchecked Copy Box2Sa 17:2 - et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum
Unchecked Copy Box2Sa 17:10 - et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt
Unchecked Copy Box2Sa 17:12 - et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem
Unchecked Copy Box2Sa 17:16 - nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est
Unchecked Copy Box2Sa 17:22 - surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium
Unchecked Copy Box2Sa 17:24 - David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 17:29 - et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto
Unchecked Copy Box2Sa 18:1 - igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones
Unchecked Copy Box2Sa 19:17 - cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem
Unchecked Copy Box2Sa 19:25 - cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth
Unchecked Copy Box2Sa 19:33 - dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Sa 19:38 - dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
Unchecked Copy Box2Sa 19:40 - transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
Unchecked Copy Box2Sa 19:41 - itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
Unchecked Copy Box2Sa 21:15 - factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David
Unchecked Copy Box2Sa 23:9 - post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium
Unchecked Copy Box2Sa 23:11 - et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
Unchecked Copy Box2Sa 24:2 - dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
Unchecked Copy Box1Ki 1:2 - dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
Unchecked Copy Box1Ki 1:13 - vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias
Unchecked Copy Box1Ki 1:17 - quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo
Unchecked Copy Box1Ki 1:20 - verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te
Unchecked Copy Box1Ki 1:27 - numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
Unchecked Copy Box1Ki 1:30 - quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie
Unchecked Copy Box1Ki 1:44 - misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis
Unchecked Copy Box1Ki 8:65 - fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus
Unchecked Copy Box1Ki 9:20 - universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 11:17 - fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus
Unchecked Copy Box1Ki 11:18 - cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit
Unchecked Copy Box1Ki 11:22 - dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me
Unchecked Copy Box1Ki 12:8 - qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
Unchecked Copy Box1Ki 12:10 - et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei
Unchecked Copy Box1Ki 13:7 - locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera
Unchecked Copy Box1Ki 13:15 - dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
Unchecked Copy Box1Ki 15:4 - sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
Unchecked Copy Box1Ki 16:17 - ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa
Unchecked Copy Box1Ki 17:20 - et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius
Unchecked Copy Box1Ki 20:1 - porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam
Unchecked Copy Box1Ki 20:12 - factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam
Unchecked Copy Box1Ki 20:16 - et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant
Unchecked Copy Box1Ki 22:29 - ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
Unchecked Copy Box2Ki 1:15 - locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
Unchecked Copy Box2Ki 3:7 - misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui
Unchecked Copy Box2Ki 4:28 - quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me
Unchecked Copy Box2Ki 6:4 - et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna
Unchecked Copy Box2Ki 6:16 - at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis
Unchecked Copy Box2Ki 6:32 - Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est
Unchecked Copy Box2Ki 6:33 - et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino
Unchecked Copy Box2Ki 8:21 - venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua
Unchecked Copy Box2Ki 9:15 - et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel
Unchecked Copy Box2Ki 9:32 - levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi
Unchecked Copy Box2Ki 10:16 - dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo
Unchecked Copy Box2Ki 11:3 - eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram
Unchecked Copy Box2Ki 15:19 - veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius
Unchecked Copy Box2Ki 15:25 - coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo
Unchecked Copy Box2Ki 17:35 - et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis
Unchecked Copy Box2Ki 18:5 - in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt
Unchecked Copy Box2Ki 18:7 - unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei
Unchecked Copy Box2Ki 18:31 - nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris
Unchecked Copy Box2Ki 23:2 - ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini
Unchecked Copy Box2Ki 23:25 - similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi
Unchecked Copy Box2Ki 25:6 - adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
Unchecked Copy Box2Ki 25:25 - factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
Unchecked Copy Box2Ki 25:28 - et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone
Unchecked Copy Box1Ch 4:10 - invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
Unchecked Copy Box1Ch 9:20 - Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
Unchecked Copy Box1Ch 11:9 - proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
Unchecked Copy Box1Ch 11:10 - hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
Unchecked Copy Box1Ch 11:12 - et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
Unchecked Copy Box1Ch 12:27 - Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti
Unchecked Copy Box1Ch 12:32 - de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
Unchecked Copy Box1Ch 12:34 - et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia
Unchecked Copy Box1Ch 13:2 - et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos
Unchecked Copy Box1Ch 15:18 - et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
Unchecked Copy Box1Ch 16:41 - et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
Unchecked Copy Box1Ch 16:42 - Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
Unchecked Copy Box1Ch 19:2 - dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon
Unchecked Copy Box1Ch 19:14 - perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos
Unchecked Copy Box1Ch 21:20 - porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum
Unchecked Copy Box2Ch 1:1 - confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
Unchecked Copy Box2Ch 1:3 - et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine
Unchecked Copy Box2Ch 2:7 - mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus
Unchecked Copy Box2Ch 5:12 - tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis
Unchecked Copy Box2Ch 7:8 - fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti
Unchecked Copy Box2Ch 8:8 - de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
Unchecked Copy Box2Ch 10:8 - at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
Unchecked Copy Box2Ch 10:10 - at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei
Unchecked Copy Box2Ch 12:1 - cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
Unchecked Copy Box2Ch 12:3 - cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes
Unchecked Copy Box2Ch 15:2 - egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
Unchecked Copy Box2Ch 15:9 - congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
Unchecked Copy Box2Ch 15:19 - bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa
Unchecked Copy Box2Ch 17:8 - et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
Unchecked Copy Box2Ch 17:9 - docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
Unchecked Copy Box2Ch 17:14 - quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
Unchecked Copy Box2Ch 17:15 - post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
Unchecked Copy Box2Ch 17:16 - post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
Unchecked Copy Box2Ch 17:17 - hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
Unchecked Copy Box2Ch 17:18 - post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
Unchecked Copy Box2Ch 18:2 - descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
Unchecked Copy Box2Ch 18:3 - dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello
Unchecked Copy Box2Ch 18:30 - rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 20:1 - post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
Unchecked Copy Box2Ch 21:9 - cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius
Unchecked Copy Box2Ch 22:7 - voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
Unchecked Copy Box2Ch 22:12 - fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram
Unchecked Copy Box2Ch 23:1 - anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus
Unchecked Copy Box2Ch 24:22 - et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat
Unchecked Copy Box2Ch 25:13 - at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
Unchecked Copy Box2Ch 26:13 - et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant
Unchecked Copy Box2Ch 26:17 - statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi
Unchecked Copy Box2Ch 32:7 - viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
Unchecked Copy Box2Ch 32:8 - cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
Unchecked Copy Box2Ch 32:9 - quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens
Unchecked Copy Box2Ch 35:19 - octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est
Unchecked Copy Box2Ch 35:21 - at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te
Unchecked Copy Box2Ch 36:23 - haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat
Unchecked Copy BoxEzr 1:3 - quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
Unchecked Copy BoxEzr 3:12 - plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem
Unchecked Copy BoxEzr 5:2 - tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos
Unchecked Copy BoxEzr 7:28 - et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum
Unchecked Copy BoxEzr 8:1 - hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone
Unchecked Copy BoxEzr 8:3 - de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta
Unchecked Copy BoxEzr 8:4 - de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:5 - de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:6 - de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:7 - de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:8 - de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:9 - de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:10 - de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:11 - de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:12 - de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:13 - de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:14 - de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri
Unchecked Copy BoxEzr 8:24 - et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
Unchecked Copy BoxEzr 8:33 - die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae
Unchecked Copy BoxEzr 10:14 - constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
Unchecked Copy BoxEzr 10:15 - igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
Unchecked Copy BoxNeh 2:9 - et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites
Unchecked Copy BoxNeh 2:12 - et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam
Unchecked Copy BoxNeh 3:18 - post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila
Unchecked Copy BoxNeh 3:20 - post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni
Unchecked Copy BoxNeh 3:21 - post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib
Unchecked Copy BoxNeh 3:22 - et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis
Unchecked Copy BoxNeh 3:23 - post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam
Unchecked Copy BoxNeh 3:24 - post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum
Unchecked Copy BoxNeh 3:25 - Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros
Unchecked Copy BoxNeh 3:27 - post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi
Unchecked Copy BoxNeh 3:29 - post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis
Unchecked Copy BoxNeh 3:30 - [Vulgate 3:30a] post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium
Unchecked Copy BoxNeh 3:31 - [Vulgate 3:30b] suum post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli
Unchecked Copy BoxNeh 9:17 - et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos
Unchecked Copy BoxNeh 12:40 - [Vulgate 12:39] steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum
Unchecked Copy BoxNeh 13:25 - et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens
Unchecked Copy BoxEst 2:20 - necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
Unchecked Copy BoxEst 6:13 - narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
Unchecked Copy BoxEst 9:19 - hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
Unchecked Copy BoxJob 1:4 - et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis
Unchecked Copy BoxJob 1:6 - quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
Unchecked Copy BoxJob 17:16 - in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
Unchecked Copy BoxJob 20:11 - ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
Unchecked Copy BoxJob 21:21 - quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
Unchecked Copy BoxJob 28:14 - abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
Unchecked Copy BoxJob 29:20 - gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
Unchecked Copy BoxJob 37:18 - tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
Unchecked Copy BoxPsa 9:6 - [Vulgate 9:7] conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
Unchecked Copy BoxPsa 18:23 - [Vulgate 17:24] et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
Unchecked Copy BoxPsa 23:4 - [Vulgate 22:4] sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
Unchecked Copy BoxPsa 38:10 - [Vulgate 37:11] cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
Unchecked Copy BoxPsa 50:11 - [Vulgate 49:11] scio omnes aves montium et universitas agri mecum est
Unchecked Copy BoxPsa 69:30 - [Vulgate 68:31] laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione
Unchecked Copy BoxPsa 78:37 - [Vulgate 77:37] cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
Unchecked Copy BoxPsa 83:8 - [Vulgate 82:9] sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
Unchecked Copy BoxPsa 86:17 - [Vulgate 85:17] fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
Unchecked Copy BoxPsa 89:24 - [Vulgate 88:25] veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius
Unchecked Copy BoxPsa 91:15 - [Vulgate 90:15] invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
Unchecked Copy BoxPsa 92:3 - [Vulgate 91:4] in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
Unchecked Copy BoxPsa 101:6 - [Vulgate 100:6] oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
Unchecked Copy BoxPsa 109:21 - [Vulgate 108:21] tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
Unchecked Copy BoxPsa 126:2 - [Vulgate 125:2] tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
Unchecked Copy BoxPro 1:15 - fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
Unchecked Copy BoxPro 10:7 - memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
Unchecked Copy BoxPro 13:11 - substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Unchecked Copy BoxPro 23:8 - cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Unchecked Copy BoxPro 24:1 - ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
Unchecked Copy BoxEcc 2:18 - rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
Unchecked Copy BoxEcc 3:22 - et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
Unchecked Copy BoxIsa 12:3 - haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
Unchecked Copy BoxIsa 14:7 - conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
Unchecked Copy BoxIsa 16:5 - et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est
Unchecked Copy BoxIsa 32:10 - post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Unchecked Copy BoxIsa 34:7 - et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
Unchecked Copy BoxIsa 35:10 - et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
Unchecked Copy BoxIsa 40:10 - ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
Unchecked Copy BoxIsa 43:10 - vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
Unchecked Copy BoxIsa 51:11 - et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
Unchecked Copy BoxIsa 57:9 - et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos
Unchecked Copy BoxIsa 60:9 - me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
Unchecked Copy BoxIsa 63:3 - torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
Unchecked Copy BoxIsa 65:23 - electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis
Unchecked Copy BoxJer 3:15 - et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina
Unchecked Copy BoxJer 8:18 - dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
Unchecked Copy BoxJer 16:8 - et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas
Unchecked Copy BoxJer 20:11 - Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur
Unchecked Copy BoxJer 32:18 - qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi
Unchecked Copy BoxJer 32:39 - et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos
Unchecked Copy BoxJer 40:4 - nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
Unchecked Copy BoxJer 40:5 - et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
Unchecked Copy BoxJer 41:1 - et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat
Unchecked Copy BoxJer 41:2 - surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae
Unchecked Copy BoxJer 41:3 - omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel
Unchecked Copy BoxJer 41:11 - audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae
Unchecked Copy BoxJer 41:13 - cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt
Unchecked Copy BoxJer 41:16 - tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
Unchecked Copy BoxJer 51:40 - deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis
Unchecked Copy BoxJer 52:32 - et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Unchecked Copy BoxEze 10:17 - stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis
Unchecked Copy BoxEze 12:18 - fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe
Unchecked Copy BoxEze 12:19 - et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea
Unchecked Copy BoxEze 13:14 - et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus
Unchecked Copy BoxEze 17:16 - vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur
Unchecked Copy BoxEze 23:8 - insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam
Unchecked Copy BoxEze 23:23 - filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum
Unchecked Copy BoxEze 23:24 - et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis
Unchecked Copy BoxEze 31:17 - nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
Unchecked Copy BoxEze 32:20 - in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius
Unchecked Copy BoxEze 36:5 - propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent
Unchecked Copy BoxEze 37:26 - et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
Unchecked Copy BoxEze 38:22 - et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo
Unchecked Copy BoxEze 46:10 - princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Unchecked Copy BoxEze 47:23 - in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
Unchecked Copy BoxDan 1:19 - Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
Unchecked Copy BoxDan 2:22 - Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Unchecked Copy BoxDan 4:2 - (Vulgate 3:99) Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
Unchecked Copy BoxDan 8:18 - Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Unchecked Copy BoxDan 9:22 - Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
Unchecked Copy BoxDan 10:7 - Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
Unchecked Copy BoxDan 10:15 - Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
Unchecked Copy BoxDan 10:19 - et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.
Unchecked Copy BoxDan 10:21 - Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
Unchecked Copy BoxDan 11:6 - Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.
Unchecked Copy BoxDan 11:17 - Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
Unchecked Copy BoxHos 5:5 - et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
Unchecked Copy BoxJoe 2:2 - dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
Unchecked Copy BoxAmo 2:3 - et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
Unchecked Copy BoxAmo 8:10 - et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum
Unchecked Copy BoxJon 1:3 - et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini
Unchecked Copy BoxMic 2:7 - dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur
Unchecked Copy BoxZep 2:15 - haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam
Unchecked Copy BoxZec 10:5 - et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum
Unchecked Copy BoxZec 14:5 - et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo
Unchecked Copy BoxMal 2:5 - pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat
Unchecked Copy BoxMal 2:6 - lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate
LXX Occurrences
1,799x in 4 unique form(s)
μετ — 532x
BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan