VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Danielis (Daniel) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDan 7:1 - Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
Unchecked Copy BoxDan 7:2 - Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno.
Unchecked Copy BoxDan 7:3 - Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
Unchecked Copy BoxDan 7:4 - Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.
Unchecked Copy BoxDan 7:5 - Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.
Unchecked Copy BoxDan 7:6 - Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
Unchecked Copy BoxDan 7:7 - Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Unchecked Copy BoxDan 7:8 - Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Unchecked Copy BoxDan 7:9 - Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus.
Unchecked Copy BoxDan 7:10 - Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. (j) millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Unchecked Copy BoxDan 7:11 - Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:
Unchecked Copy BoxDan 7:12 - aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
Unchecked Copy BoxDan 7:13 - Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
Unchecked Copy BoxDan 7:14 - Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: (k) potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
Unchecked Copy BoxDan 7:15 - Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Unchecked Copy BoxDan 7:16 - Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
Unchecked Copy BoxDan 7:17 - Hae quattuor bestiae magnae: quattuor sunt regna, quae consurgent de terra.
Unchecked Copy BoxDan 7:18 - Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
Unchecked Copy BoxDan 7:19 - Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
Unchecked Copy BoxDan 7:20 - et de cornibus decem, quae habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
Unchecked Copy BoxDan 7:21 - Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis,
Unchecked Copy BoxDan 7:22 - donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
Unchecked Copy BoxDan 7:23 - Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
Unchecked Copy BoxDan 7:24 - Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
Unchecked Copy BoxDan 7:25 - Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
Unchecked Copy BoxDan 7:26 - Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
Unchecked Copy BoxDan 7:27 - Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Unchecked Copy BoxDan 7:28 - Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan