VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Deuteronomium (Deuteronomy) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxDeu 2:1 - profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
Unchecked Copy BoxDeu 2:2 - dixitque Dominus ad me
Unchecked Copy BoxDeu 2:3 - sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
Unchecked Copy BoxDeu 2:4 - et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
Unchecked Copy BoxDeu 2:5 - videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Unchecked Copy BoxDeu 2:6 - cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Unchecked Copy BoxDeu 2:7 - Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Unchecked Copy BoxDeu 2:8 - cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
Unchecked Copy BoxDeu 2:9 - dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
Unchecked Copy BoxDeu 2:10 - Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
Unchecked Copy BoxDeu 2:11 - quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
Unchecked Copy BoxDeu 2:12 - in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 2:13 - surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
Unchecked Copy BoxDeu 2:14 - tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
Unchecked Copy BoxDeu 2:15 - cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
Unchecked Copy BoxDeu 2:16 - postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Unchecked Copy BoxDeu 2:17 - locutus est Dominus ad me dicens
Unchecked Copy BoxDeu 2:18 - tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Unchecked Copy BoxDeu 2:19 - et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
Unchecked Copy BoxDeu 2:20 - terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
Unchecked Copy BoxDeu 2:21 - populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Unchecked Copy BoxDeu 2:22 - sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens
Unchecked Copy BoxDeu 2:23 - Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Unchecked Copy BoxDeu 2:24 - surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium
Unchecked Copy BoxDeu 2:25 - hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
(Num 21:21–32 )
Unchecked Copy BoxDeu 2:26 - misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
Unchecked Copy BoxDeu 2:27 - transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
Unchecked Copy BoxDeu 2:28 - alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Unchecked Copy BoxDeu 2:29 - sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Unchecked Copy BoxDeu 2:30 - noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
Unchecked Copy BoxDeu 2:31 - dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Unchecked Copy BoxDeu 2:32 - egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa
Unchecked Copy BoxDeu 2:33 - et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
Unchecked Copy BoxDeu 2:34 - cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Unchecked Copy BoxDeu 2:35 - absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus
Unchecked Copy BoxDeu 2:36 - ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Unchecked Copy BoxDeu 2:37 - absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan