The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Shmot (Exodus) 34 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Deu 10:1–5 )
Unchecked Copy BoxExo 34:1 - ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti
Unchecked Copy BoxExo 34:2 - esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis
Unchecked Copy BoxExo 34:3 - nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra
Unchecked Copy BoxExo 34:4 - excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas
Unchecked Copy BoxExo 34:5 - cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini
Unchecked Copy BoxExo 34:6 - quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
Unchecked Copy BoxExo 34:7 - qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem
Unchecked Copy BoxExo 34:8 - festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
Unchecked Copy BoxExo 34:9 - ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
(Exo 23:14–19; Deu 7:1–6; 16:1–17 )
Unchecked Copy BoxExo 34:10 - respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum
Unchecked Copy BoxExo 34:11 - observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum
Unchecked Copy BoxExo 34:12 - cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam
Unchecked Copy BoxExo 34:13 - sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
Unchecked Copy BoxExo 34:14 - noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator
Unchecked Copy BoxExo 34:15 - ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
Unchecked Copy BoxExo 34:16 - nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos
Unchecked Copy BoxExo 34:17 - deos conflatiles non facies tibi
Unchecked Copy BoxExo 34:18 - sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 34:19 - omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
Unchecked Copy BoxExo 34:20 - primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus
Unchecked Copy BoxExo 34:21 - sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
Unchecked Copy BoxExo 34:22 - sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur
Unchecked Copy BoxExo 34:23 - tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
Unchecked Copy BoxExo 34:24 - cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno
Unchecked Copy BoxExo 34:25 - non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase
Unchecked Copy BoxExo 34:26 - primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae
Unchecked Copy BoxExo 34:27 - dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus
Unchecked Copy BoxExo 34:28 - fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem
Unchecked Copy BoxExo 34:29 - cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei
Unchecked Copy BoxExo 34:30 - videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere
Unchecked Copy BoxExo 34:31 - vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est
Unchecked Copy BoxExo 34:32 - venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
Unchecked Copy BoxExo 34:33 - impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
Unchecked Copy BoxExo 34:34 - quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata
Unchecked Copy BoxExo 34:35 - qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization