VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 49 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 49:1 - vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
Unchecked Copy BoxGen 49:2 - congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
Unchecked Copy BoxGen 49:3 - Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
Unchecked Copy BoxGen 49:4 - effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
Unchecked Copy BoxGen 49:5 - Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
Unchecked Copy BoxGen 49:6 - in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
Unchecked Copy BoxGen 49:7 - maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Unchecked Copy BoxGen 49:8 - Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
Unchecked Copy BoxGen 49:9 - catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
Unchecked Copy BoxGen 49:10 - non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
Unchecked Copy BoxGen 49:11 - ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
Unchecked Copy BoxGen 49:12 - pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
Unchecked Copy BoxGen 49:13 - Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
Unchecked Copy BoxGen 49:14 - Isachar asinus fortis accubans inter terminos
Unchecked Copy BoxGen 49:15 - vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
Unchecked Copy BoxGen 49:16 - Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
Unchecked Copy BoxGen 49:17 - fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
Unchecked Copy BoxGen 49:18 - salutare tuum expectabo Domine
Unchecked Copy BoxGen 49:19 - Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
Unchecked Copy BoxGen 49:20 - Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Unchecked Copy BoxGen 49:21 - Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
Unchecked Copy BoxGen 49:22 - filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
Unchecked Copy BoxGen 49:23 - sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
Unchecked Copy BoxGen 49:24 - sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
Unchecked Copy BoxGen 49:25 - Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
Unchecked Copy BoxGen 49:26 - benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
Unchecked Copy BoxGen 49:27 - Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
Unchecked Copy BoxGen 49:28 - omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
Unchecked Copy BoxGen 49:29 - et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
Unchecked Copy BoxGen 49:30 - contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
Unchecked Copy BoxGen 49:31 - ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
Unchecked Copy BoxGen 49:33 - [Vulgate 49:32] finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan