VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Osee (Hosea) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHos 9:1 - noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici
Unchecked Copy BoxHos 9:2 - area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis
Unchecked Copy BoxHos 9:3 - non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit
Unchecked Copy BoxHos 9:4 - non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini
Unchecked Copy BoxHos 9:5 - quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini
Unchecked Copy BoxHos 9:6 - ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum
Unchecked Copy BoxHos 9:7 - venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae
Unchecked Copy BoxHos 9:8 - speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius
Unchecked Copy BoxHos 9:9 - profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum
Unchecked Copy BoxHos 9:10 - quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt
Unchecked Copy BoxHos 9:11 - Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu
Unchecked Copy BoxHos 9:12 - quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis
Unchecked Copy BoxHos 9:13 - Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos
Unchecked Copy BoxHos 9:14 - da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia
Unchecked Copy BoxHos 9:15 - omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes
Unchecked Copy BoxHos 9:16 - percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum
Unchecked Copy BoxHos 9:17 - abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan