VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 3:1 - hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum
Unchecked Copy BoxJdg 3:2 - et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi
Unchecked Copy BoxJdg 3:3 - quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath
Unchecked Copy BoxJdg 3:4 - dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non
Unchecked Copy BoxJdg 3:5 - itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
Unchecked Copy BoxJdg 3:6 - et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum
Unchecked Copy BoxJdg 3:7 - feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth
Unchecked Copy BoxJdg 3:8 - iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis
Unchecked Copy BoxJdg 3:9 - et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem
Unchecked Copy BoxJdg 3:10 - fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum
Unchecked Copy BoxJdg 3:11 - quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez
Unchecked Copy BoxJdg 3:12 - addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius
Unchecked Copy BoxJdg 3:13 - et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum
Unchecked Copy BoxJdg 3:14 - servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis
Unchecked Copy BoxJdg 3:15 - et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab
Unchecked Copy BoxJdg 3:16 - qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore
Unchecked Copy BoxJdg 3:17 - obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis
Unchecked Copy BoxJdg 3:18 - cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant
Unchecked Copy BoxJdg 3:19 - et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant
Unchecked Copy BoxJdg 3:20 - ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno
Unchecked Copy BoxJdg 3:21 - extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
Unchecked Copy BoxJdg 3:22 - tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt
Unchecked Copy BoxJdg 3:23 - Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera
Unchecked Copy BoxJdg 3:24 - per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo
Unchecked Copy BoxJdg 3:25 - expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum
Unchecked Copy BoxJdg 3:26 - Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
Unchecked Copy BoxJdg 3:27 - et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente
Unchecked Copy BoxJdg 3:28 - qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam
Unchecked Copy BoxJdg 3:29 - sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit
Unchecked Copy BoxJdg 3:30 - humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis
Unchecked Copy BoxJdg 3:31 - post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan