VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Joel (Joel) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJoe 2:1 - canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est
Unchecked Copy BoxJoe 2:2 - dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis
Unchecked Copy BoxJoe 2:3 - ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum
Unchecked Copy BoxJoe 2:4 - quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current
Unchecked Copy BoxJoe 2:5 - sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium
Unchecked Copy BoxJoe 2:6 - a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam
Unchecked Copy BoxJoe 2:7 - sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis
Unchecked Copy BoxJoe 2:8 - unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur
Unchecked Copy BoxJoe 2:9 - urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur
Unchecked Copy BoxJoe 2:10 - a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
Unchecked Copy BoxJoe 2:11 - et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum
Unchecked Copy BoxJoe 2:12 - nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu
Unchecked Copy BoxJoe 2:13 - et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia
Unchecked Copy BoxJoe 2:14 - quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro
Unchecked Copy BoxJoe 2:15 - canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum
Unchecked Copy BoxJoe 2:16 - congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo
Unchecked Copy BoxJoe 2:17 - inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
(Act 2:17 )
Unchecked Copy BoxJoe 2:18 - zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo
Unchecked Copy BoxJoe 2:19 - et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus
Unchecked Copy BoxJoe 2:20 - et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit
Unchecked Copy BoxJoe 2:21 - noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret
Unchecked Copy BoxJoe 2:22 - nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam
Unchecked Copy BoxJoe 2:23 - et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio
Unchecked Copy BoxJoe 2:24 - et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo
Unchecked Copy BoxJoe 2:25 - et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos
Unchecked Copy BoxJoe 2:26 - et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum
Unchecked Copy BoxJoe 2:27 - et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum
Unchecked Copy BoxJoe 2:28 - et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt
Unchecked Copy BoxJoe 2:29 - sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum
Unchecked Copy BoxJoe 2:30 - et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi
Unchecked Copy BoxJoe 2:31 - sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
Unchecked Copy BoxJoe 2:32 - et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan