VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxNum 24:1 - cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
Unchecked Copy BoxNum 24:2 - et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
Unchecked Copy BoxNum 24:3 - adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
Unchecked Copy BoxNum 24:4 - dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
Unchecked Copy BoxNum 24:5 - quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
Unchecked Copy BoxNum 24:6 - ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
Unchecked Copy BoxNum 24:7 - fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
Unchecked Copy BoxNum 24:8 - Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis
Unchecked Copy BoxNum 24:9 - accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur
Unchecked Copy BoxNum 24:10 - iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
Unchecked Copy BoxNum 24:11 - revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
Unchecked Copy BoxNum 24:12 - respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Unchecked Copy BoxNum 24:13 - si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Unchecked Copy BoxNum 24:14 - verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
Unchecked Copy BoxNum 24:15 - sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
Unchecked Copy BoxNum 24:16 - dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
Unchecked Copy BoxNum 24:17 - videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
Unchecked Copy BoxNum 24:18 - et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
Unchecked Copy BoxNum 24:19 - de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
Unchecked Copy BoxNum 24:20 - cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
Unchecked Copy BoxNum 24:21 - vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
Unchecked Copy BoxNum 24:22 - et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te
Unchecked Copy BoxNum 24:23 - adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus
Unchecked Copy BoxNum 24:24 - venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
Unchecked Copy BoxNum 24:25 - surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan