VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Psalmi (Psalm) 119 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPsa 119:1 - [Vulgate 118:1] aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
Unchecked Copy BoxPsa 119:2 - [Vulgate 118:2] beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
Unchecked Copy BoxPsa 119:3 - [Vulgate 118:3] nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
Unchecked Copy BoxPsa 119:4 - [Vulgate 118:4] tu mandasti praecepta tua custodire nimis
Unchecked Copy BoxPsa 119:5 - [Vulgate 118:5] utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:6 - [Vulgate 118:6] tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:7 - [Vulgate 118:7] confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:8 - [Vulgate 118:8] praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
Unchecked Copy BoxPsa 119:9 - [Vulgate 118:9] beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:10 - [Vulgate 118:10] in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:11 - [Vulgate 118:11] in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
Unchecked Copy BoxPsa 119:12 - [Vulgate 118:12] benedictus tu Domine doce me praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:13 - [Vulgate 118:13] in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
Unchecked Copy BoxPsa 119:14 - [Vulgate 118:14] in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
Unchecked Copy BoxPsa 119:15 - [Vulgate 118:15] in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
Unchecked Copy BoxPsa 119:16 - [Vulgate 118:16] iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:17 - [Vulgate 118:17] gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:18 - [Vulgate 118:18] revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:19 - [Vulgate 118:19] advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:20 - [Vulgate 118:20] desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
Unchecked Copy BoxPsa 119:21 - [Vulgate 118:21] increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:22 - [Vulgate 118:22] aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
Unchecked Copy BoxPsa 119:23 - [Vulgate 118:23] etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:24 - [Vulgate 118:24] sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
Unchecked Copy BoxPsa 119:25 - [Vulgate 118:25] deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:26 - [Vulgate 118:26] vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:27 - [Vulgate 118:27] viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:28 - [Vulgate 118:28] destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:29 - [Vulgate 118:29] viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
Unchecked Copy BoxPsa 119:30 - [Vulgate 118:30] viam fidei elegi iudicia tua proponebam
Unchecked Copy BoxPsa 119:31 - [Vulgate 118:31] adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
Unchecked Copy BoxPsa 119:32 - [Vulgate 118:32] viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
Unchecked Copy BoxPsa 119:33 - [Vulgate 118:33] he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
Unchecked Copy BoxPsa 119:34 - [Vulgate 118:34] doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
Unchecked Copy BoxPsa 119:35 - [Vulgate 118:35] deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
Unchecked Copy BoxPsa 119:36 - [Vulgate 118:36] inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
Unchecked Copy BoxPsa 119:37 - [Vulgate 118:37] averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:38 - [Vulgate 118:38] suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:39 - [Vulgate 118:39] averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
Unchecked Copy BoxPsa 119:40 - [Vulgate 118:40] ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:41 - [Vulgate 118:41] vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:42 - [Vulgate 118:42] et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
Unchecked Copy BoxPsa 119:43 - [Vulgate 118:43] et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:44 - [Vulgate 118:44] et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
Unchecked Copy BoxPsa 119:45 - [Vulgate 118:45] et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
Unchecked Copy BoxPsa 119:46 - [Vulgate 118:46] et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
Unchecked Copy BoxPsa 119:47 - [Vulgate 118:47] et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
Unchecked Copy BoxPsa 119:48 - [Vulgate 118:48] et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:49 - [Vulgate 118:49] zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
Unchecked Copy BoxPsa 119:50 - [Vulgate 118:50] haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
Unchecked Copy BoxPsa 119:51 - [Vulgate 118:51] superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:52 - [Vulgate 118:52] recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
Unchecked Copy BoxPsa 119:53 - [Vulgate 118:53] horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:54 - [Vulgate 118:54] carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
Unchecked Copy BoxPsa 119:55 - [Vulgate 118:55] recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:56 - [Vulgate 118:56] hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
Unchecked Copy BoxPsa 119:57 - [Vulgate 118:57] heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:58 - [Vulgate 118:58] deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:59 - [Vulgate 118:59] recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:60 - [Vulgate 118:60] festinavi et non neglexi custodire mandata tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:61 - [Vulgate 118:61] funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
Unchecked Copy BoxPsa 119:62 - [Vulgate 118:62] medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:63 - [Vulgate 118:63] particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:64 - [Vulgate 118:64] misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
Unchecked Copy BoxPsa 119:65 - [Vulgate 118:65] teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:66 - [Vulgate 118:66] bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
Unchecked Copy BoxPsa 119:67 - [Vulgate 118:67] antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
Unchecked Copy BoxPsa 119:68 - [Vulgate 118:68] bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:69 - [Vulgate 118:69] adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:70 - [Vulgate 118:70] incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
Unchecked Copy BoxPsa 119:71 - [Vulgate 118:71] bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:72 - [Vulgate 118:72] melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
Unchecked Copy BoxPsa 119:73 - [Vulgate 118:73] ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:74 - [Vulgate 118:74] qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:75 - [Vulgate 118:75] scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
Unchecked Copy BoxPsa 119:76 - [Vulgate 118:76] sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
Unchecked Copy BoxPsa 119:77 - [Vulgate 118:77] veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:78 - [Vulgate 118:78] confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:79 - [Vulgate 118:79] revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:80 - [Vulgate 118:80] fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
Unchecked Copy BoxPsa 119:81 - [Vulgate 118:81] caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:82 - [Vulgate 118:82] consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
Unchecked Copy BoxPsa 119:83 - [Vulgate 118:83] et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
Unchecked Copy BoxPsa 119:84 - [Vulgate 118:84] quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
Unchecked Copy BoxPsa 119:85 - [Vulgate 118:85] foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:86 - [Vulgate 118:86] omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
Unchecked Copy BoxPsa 119:87 - [Vulgate 118:87] paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:88 - [Vulgate 118:88] secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
Unchecked Copy BoxPsa 119:89 - [Vulgate 118:89] lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
Unchecked Copy BoxPsa 119:90 - [Vulgate 118:90] in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
Unchecked Copy BoxPsa 119:91 - [Vulgate 118:91] iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
Unchecked Copy BoxPsa 119:92 - [Vulgate 118:92] nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:93 - [Vulgate 118:93] in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
Unchecked Copy BoxPsa 119:94 - [Vulgate 118:94] tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
Unchecked Copy BoxPsa 119:95 - [Vulgate 118:95] me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
Unchecked Copy BoxPsa 119:96 - [Vulgate 118:96] omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
Unchecked Copy BoxPsa 119:97 - [Vulgate 118:97] mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:98 - [Vulgate 118:98] super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
Unchecked Copy BoxPsa 119:99 - [Vulgate 118:99] super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:100 - [Vulgate 118:100] super senes intellexi quia praecepta tua servavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:101 - [Vulgate 118:101] ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:102 - [Vulgate 118:102] a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
Unchecked Copy BoxPsa 119:103 - [Vulgate 118:103] quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
Unchecked Copy BoxPsa 119:104 - [Vulgate 118:104] praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
Unchecked Copy BoxPsa 119:105 - [Vulgate 118:105] nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
Unchecked Copy BoxPsa 119:106 - [Vulgate 118:106] iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:107 - [Vulgate 118:107] adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:108 - [Vulgate 118:108] voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
Unchecked Copy BoxPsa 119:109 - [Vulgate 118:109] anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
Unchecked Copy BoxPsa 119:110 - [Vulgate 118:110] posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
Unchecked Copy BoxPsa 119:111 - [Vulgate 118:111] hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
Unchecked Copy BoxPsa 119:112 - [Vulgate 118:112] inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
Unchecked Copy BoxPsa 119:113 - [Vulgate 118:113] samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
Unchecked Copy BoxPsa 119:114 - [Vulgate 118:114] protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:115 - [Vulgate 118:115] recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
Unchecked Copy BoxPsa 119:116 - [Vulgate 118:116] confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:117 - [Vulgate 118:117] auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
Unchecked Copy BoxPsa 119:118 - [Vulgate 118:118] abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
Unchecked Copy BoxPsa 119:119 - [Vulgate 118:119] quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:120 - [Vulgate 118:120] horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
Unchecked Copy BoxPsa 119:121 - [Vulgate 118:121] ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
Unchecked Copy BoxPsa 119:122 - [Vulgate 118:122] sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
Unchecked Copy BoxPsa 119:123 - [Vulgate 118:123] oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:124 - [Vulgate 118:124] fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
Unchecked Copy BoxPsa 119:125 - [Vulgate 118:125] servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:126 - [Vulgate 118:126] tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:127 - [Vulgate 118:127] propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
Unchecked Copy BoxPsa 119:128 - [Vulgate 118:128] propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
Unchecked Copy BoxPsa 119:129 - [Vulgate 118:129] fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:130 - [Vulgate 118:130] ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
Unchecked Copy BoxPsa 119:131 - [Vulgate 118:131] os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
Unchecked Copy BoxPsa 119:132 - [Vulgate 118:132] respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:133 - [Vulgate 118:133] gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
Unchecked Copy BoxPsa 119:134 - [Vulgate 118:134] redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:135 - [Vulgate 118:135] vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:136 - [Vulgate 118:136] rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
Unchecked Copy BoxPsa 119:137 - [Vulgate 118:137] sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
Unchecked Copy BoxPsa 119:138 - [Vulgate 118:138] praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
Unchecked Copy BoxPsa 119:139 - [Vulgate 118:139] consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
Unchecked Copy BoxPsa 119:140 - [Vulgate 118:140] probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
Unchecked Copy BoxPsa 119:141 - [Vulgate 118:141] parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
Unchecked Copy BoxPsa 119:142 - [Vulgate 118:142] iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
Unchecked Copy BoxPsa 119:143 - [Vulgate 118:143] tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:144 - [Vulgate 118:144] iusta testimonia tua semper doce me et vivam
Unchecked Copy BoxPsa 119:145 - [Vulgate 118:145] coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
Unchecked Copy BoxPsa 119:146 - [Vulgate 118:146] invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:147 - [Vulgate 118:147] surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
Unchecked Copy BoxPsa 119:148 - [Vulgate 118:148] praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
Unchecked Copy BoxPsa 119:149 - [Vulgate 118:149] vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:150 - [Vulgate 118:150] adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
Unchecked Copy BoxPsa 119:151 - [Vulgate 118:151] prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
Unchecked Copy BoxPsa 119:152 - [Vulgate 118:152] a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
Unchecked Copy BoxPsa 119:153 - [Vulgate 118:153] res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
Unchecked Copy BoxPsa 119:154 - [Vulgate 118:154] iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:155 - [Vulgate 118:155] longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
Unchecked Copy BoxPsa 119:156 - [Vulgate 118:156] misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:157 - [Vulgate 118:157] multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
Unchecked Copy BoxPsa 119:158 - [Vulgate 118:158] vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
Unchecked Copy BoxPsa 119:159 - [Vulgate 118:159] vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
Unchecked Copy BoxPsa 119:160 - [Vulgate 118:160] caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:161 - [Vulgate 118:161] sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
Unchecked Copy BoxPsa 119:162 - [Vulgate 118:162] gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
Unchecked Copy BoxPsa 119:163 - [Vulgate 118:163] mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
Unchecked Copy BoxPsa 119:164 - [Vulgate 118:164] septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
Unchecked Copy BoxPsa 119:165 - [Vulgate 118:165] pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
Unchecked Copy BoxPsa 119:166 - [Vulgate 118:166] expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
Unchecked Copy BoxPsa 119:167 - [Vulgate 118:167] custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
Unchecked Copy BoxPsa 119:168 - [Vulgate 118:168] custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
Unchecked Copy BoxPsa 119:169 - [Vulgate 118:169] thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
Unchecked Copy BoxPsa 119:170 - [Vulgate 118:170] veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
Unchecked Copy BoxPsa 119:171 - [Vulgate 118:171] fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
Unchecked Copy BoxPsa 119:172 - [Vulgate 118:172] loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
Unchecked Copy BoxPsa 119:173 - [Vulgate 118:173] sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
Unchecked Copy BoxPsa 119:174 - [Vulgate 118:174] desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
Unchecked Copy BoxPsa 119:175 - [Vulgate 118:175] vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
Unchecked Copy BoxPsa 119:176 - [Vulgate 118:176] erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan