VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Psalmi (Psalm) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPsa 31:1 - [Vulgate 30:1] victori canticum David [Vulgate 30:2] in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me
Unchecked Copy BoxPsa 31:2 - [Vulgate 30:3] inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me
Unchecked Copy BoxPsa 31:3 - [Vulgate 30:4] quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
Unchecked Copy BoxPsa 31:4 - [Vulgate 30:5] educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es
Unchecked Copy BoxPsa 31:5 - [Vulgate 30:6] in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
Unchecked Copy BoxPsa 31:6 - [Vulgate 30:7] odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum
Unchecked Copy BoxPsa 31:7 - [Vulgate 30:8] exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae
Unchecked Copy BoxPsa 31:8 - [Vulgate 30:9] et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos
Unchecked Copy BoxPsa 31:9 - [Vulgate 30:10] miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus
Unchecked Copy BoxPsa 31:10 - [Vulgate 30:11] quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt
Unchecked Copy BoxPsa 31:11 - [Vulgate 30:12] apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me
Unchecked Copy BoxPsa 31:12 - [Vulgate 30:13] oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum
Unchecked Copy BoxPsa 31:13 - [Vulgate 30:14] audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent
Unchecked Copy BoxPsa 31:14 - [Vulgate 30:15] ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
Unchecked Copy BoxPsa 31:15 - [Vulgate 30:16] in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
Unchecked Copy BoxPsa 31:16 - [Vulgate 30:17] ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua
Unchecked Copy BoxPsa 31:17 - [Vulgate 30:18] Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno
Unchecked Copy BoxPsa 31:18 - [Vulgate 30:19] muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
Unchecked Copy BoxPsa 31:19 - [Vulgate 30:20] quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
Unchecked Copy BoxPsa 31:20 - [Vulgate 30:21] abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
Unchecked Copy BoxPsa 31:21 - [Vulgate 30:22] benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
Unchecked Copy BoxPsa 31:22 - [Vulgate 30:23] ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
Unchecked Copy BoxPsa 31:23 - [Vulgate 30:24] diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
Unchecked Copy BoxPsa 31:24 - [Vulgate 30:25] confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan