The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Tehillim (Psalms) 78 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxPsa 78:1 - [Vulgate 77:1] eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
Unchecked Copy BoxPsa 78:2 - [Vulgate 77:2] aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
Unchecked Copy BoxPsa 78:3 - [Vulgate 77:3] quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
Unchecked Copy BoxPsa 78:4 - [Vulgate 77:4] non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
Unchecked Copy BoxPsa 78:5 - [Vulgate 77:5] statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
Unchecked Copy BoxPsa 78:6 - [Vulgate 77:6] ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
Unchecked Copy BoxPsa 78:7 - [Vulgate 77:7] ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
Unchecked Copy BoxPsa 78:8 - [Vulgate 77:8] ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:9 - [Vulgate 77:9] filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
Unchecked Copy BoxPsa 78:10 - [Vulgate 77:10] non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
Unchecked Copy BoxPsa 78:11 - [Vulgate 77:11] et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
Unchecked Copy BoxPsa 78:12 - [Vulgate 77:12] coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
Unchecked Copy BoxPsa 78:13 - [Vulgate 77:13] divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
Unchecked Copy BoxPsa 78:14 - [Vulgate 77:14] et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
Unchecked Copy BoxPsa 78:15 - [Vulgate 77:15] scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
Unchecked Copy BoxPsa 78:16 - [Vulgate 77:16] et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
Unchecked Copy BoxPsa 78:17 - [Vulgate 77:17] et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
Unchecked Copy BoxPsa 78:18 - [Vulgate 77:18] et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
Unchecked Copy BoxPsa 78:19 - [Vulgate 77:19] et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
Unchecked Copy BoxPsa 78:20 - [Vulgate 77:20] ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
Unchecked Copy BoxPsa 78:21 - [Vulgate 77:21] ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
Unchecked Copy BoxPsa 78:22 - [Vulgate 77:22] quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:23 - [Vulgate 77:23] et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
Unchecked Copy BoxPsa 78:24 - [Vulgate 77:24] et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
Unchecked Copy BoxPsa 78:25 - [Vulgate 77:25] panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
Unchecked Copy BoxPsa 78:26 - [Vulgate 77:26] abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
Unchecked Copy BoxPsa 78:27 - [Vulgate 77:27] et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
Unchecked Copy BoxPsa 78:28 - [Vulgate 77:28] et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:29 - [Vulgate 77:29] et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
Unchecked Copy BoxPsa 78:30 - [Vulgate 77:30] non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
Unchecked Copy BoxPsa 78:31 - [Vulgate 77:31] furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
Unchecked Copy BoxPsa 78:32 - [Vulgate 77:32] in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:33 - [Vulgate 77:33] et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
Unchecked Copy BoxPsa 78:34 - [Vulgate 77:34] si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
Unchecked Copy BoxPsa 78:35 - [Vulgate 77:35] et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
Unchecked Copy BoxPsa 78:36 - [Vulgate 77:36] et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
Unchecked Copy BoxPsa 78:37 - [Vulgate 77:37] cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:38 - [Vulgate 77:38] ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
Unchecked Copy BoxPsa 78:39 - [Vulgate 77:39] sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
Unchecked Copy BoxPsa 78:40 - [Vulgate 77:40] quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
Unchecked Copy BoxPsa 78:41 - [Vulgate 77:41] et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
Unchecked Copy BoxPsa 78:42 - [Vulgate 77:42] non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
Unchecked Copy BoxPsa 78:43 - [Vulgate 77:43] qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
Unchecked Copy BoxPsa 78:44 - [Vulgate 77:44] qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
Unchecked Copy BoxPsa 78:45 - [Vulgate 77:45] qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
Unchecked Copy BoxPsa 78:46 - [Vulgate 77:46] qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
Unchecked Copy BoxPsa 78:47 - [Vulgate 77:47] qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
Unchecked Copy BoxPsa 78:48 - [Vulgate 77:48] qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
Unchecked Copy BoxPsa 78:49 - [Vulgate 77:49] qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
Unchecked Copy BoxPsa 78:50 - [Vulgate 77:50] munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
Unchecked Copy BoxPsa 78:51 - [Vulgate 77:51] et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
Unchecked Copy BoxPsa 78:52 - [Vulgate 77:52] et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
Unchecked Copy BoxPsa 78:53 - [Vulgate 77:53] et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
Unchecked Copy BoxPsa 78:54 - [Vulgate 77:54] et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
Unchecked Copy BoxPsa 78:55 - [Vulgate 77:55] et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
Unchecked Copy BoxPsa 78:56 - [Vulgate 77:56] et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
Unchecked Copy BoxPsa 78:57 - [Vulgate 77:57] et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
Unchecked Copy BoxPsa 78:58 - [Vulgate 77:58] et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
Unchecked Copy BoxPsa 78:59 - [Vulgate 77:59] audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
Unchecked Copy BoxPsa 78:60 - [Vulgate 77:60] et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
Unchecked Copy BoxPsa 78:61 - [Vulgate 77:61] tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
Unchecked Copy BoxPsa 78:62 - [Vulgate 77:62] et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
Unchecked Copy BoxPsa 78:63 - [Vulgate 77:63] iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
Unchecked Copy BoxPsa 78:64 - [Vulgate 77:64] sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
Unchecked Copy BoxPsa 78:65 - [Vulgate 77:65] et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
Unchecked Copy BoxPsa 78:66 - [Vulgate 77:66] et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
Unchecked Copy BoxPsa 78:67 - [Vulgate 77:67] et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
Unchecked Copy BoxPsa 78:68 - [Vulgate 77:68] sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
Unchecked Copy BoxPsa 78:69 - [Vulgate 77:69] et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
Unchecked Copy BoxPsa 78:70 - [Vulgate 77:70] et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
Unchecked Copy BoxPsa 78:71 - [Vulgate 77:71] ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
Unchecked Copy BoxPsa 78:72 - [Vulgate 77:72] qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization