VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Lev 23:23–25 )
Unchecked Copy BoxNum 29:1 - mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
Unchecked Copy BoxNum 29:2 - offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Unchecked Copy BoxNum 29:3 - et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
Unchecked Copy BoxNum 29:4 - unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
Unchecked Copy BoxNum 29:5 - et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
Unchecked Copy BoxNum 29:6 - praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
(Lev 23:26–32 )
Unchecked Copy BoxNum 29:7 - decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
Unchecked Copy BoxNum 29:8 - offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Unchecked Copy BoxNum 29:9 - et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
Unchecked Copy BoxNum 29:10 - decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
Unchecked Copy BoxNum 29:11 - et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
(Lev 23:33–44 )
Unchecked Copy BoxNum 29:12 - quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
Unchecked Copy BoxNum 29:13 - offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
Unchecked Copy BoxNum 29:14 - et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
Unchecked Copy BoxNum 29:15 - et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:16 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
Unchecked Copy BoxNum 29:17 - in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:18 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:19 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:20 - die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:21 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:22 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
Unchecked Copy BoxNum 29:23 - die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:24 - sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:25 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:26 - die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:27 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:28 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:29 - die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:30 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:31 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:32 - die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
Unchecked Copy BoxNum 29:33 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:34 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:35 - die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
Unchecked Copy BoxNum 29:36 - offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Unchecked Copy BoxNum 29:37 - sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
Unchecked Copy BoxNum 29:38 - et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
Unchecked Copy BoxNum 29:39 - haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
Unchecked Copy BoxNum 29:40 - [Vulgate 30:1] narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan