VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Psalmi (Psalm) 44 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPsa 44:1 - [Vulgate 43:1] pro victoria filiorum Core eruditionis
Unchecked Copy BoxPsa 44:2 - [Vulgate 43:2] Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
Unchecked Copy BoxPsa 44:3 - [Vulgate 43:3] tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
Unchecked Copy BoxPsa 44:4 - [Vulgate 43:4] non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
Unchecked Copy BoxPsa 44:5 - [Vulgate 43:5] tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
Unchecked Copy BoxPsa 44:6 - [Vulgate 43:6] in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
Unchecked Copy BoxPsa 44:7 - [Vulgate 43:7] non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
Unchecked Copy BoxPsa 44:8 - [Vulgate 43:8] quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
Unchecked Copy BoxPsa 44:9 - [Vulgate 43:9] in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
Unchecked Copy BoxPsa 44:10 - [Vulgate 43:10] verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
Unchecked Copy BoxPsa 44:11 - [Vulgate 43:11] vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
Unchecked Copy BoxPsa 44:12 - [Vulgate 43:12] dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
Unchecked Copy BoxPsa 44:13 - [Vulgate 43:13] vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
Unchecked Copy BoxPsa 44:14 - [Vulgate 43:14] posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
Unchecked Copy BoxPsa 44:15 - [Vulgate 43:15] posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
Unchecked Copy BoxPsa 44:16 - [Vulgate 43:16] tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
Unchecked Copy BoxPsa 44:17 - [Vulgate 43:17] a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
Unchecked Copy BoxPsa 44:18 - [Vulgate 43:18] omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
Unchecked Copy BoxPsa 44:19 - [Vulgate 43:19] non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
Unchecked Copy BoxPsa 44:20 - [Vulgate 43:20] quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
Unchecked Copy BoxPsa 44:21 - [Vulgate 43:21] si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
Unchecked Copy BoxPsa 44:22 - [Vulgate 43:22] numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
Unchecked Copy BoxPsa 44:23 - [Vulgate 43:23] consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
Unchecked Copy BoxPsa 44:24 - [Vulgate 43:24] quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
Unchecked Copy BoxPsa 44:25 - [Vulgate 43:25] quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
Unchecked Copy BoxPsa 44:26 - [Vulgate 43:26] surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan