VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Psalmi (Psalm) 68 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPsa 68:1 - [Vulgate 67:1] victori David psalmus cantici [Vulgate 67:2] exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
Unchecked Copy BoxPsa 68:2 - [Vulgate 67:3] sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
Unchecked Copy BoxPsa 68:3 - [Vulgate 67:4] iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
Unchecked Copy BoxPsa 68:4 - [Vulgate 67:5] cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
Unchecked Copy BoxPsa 68:5 - [Vulgate 67:6] patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
Unchecked Copy BoxPsa 68:6 - [Vulgate 67:7] Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
Unchecked Copy BoxPsa 68:7 - [Vulgate 67:8] Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
Unchecked Copy BoxPsa 68:8 - [Vulgate 67:9] terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
Unchecked Copy BoxPsa 68:9 - [Vulgate 67:10] pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
Unchecked Copy BoxPsa 68:10 - [Vulgate 67:11] animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
Unchecked Copy BoxPsa 68:11 - [Vulgate 67:12] Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
Unchecked Copy BoxPsa 68:12 - [Vulgate 67:13] reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
Unchecked Copy BoxPsa 68:13 - [Vulgate 67:14] si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
Unchecked Copy BoxPsa 68:14 - [Vulgate 67:15] cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
Unchecked Copy BoxPsa 68:15 - [Vulgate 67:16] mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
Unchecked Copy BoxPsa 68:16 - [Vulgate 67:17] quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
Unchecked Copy BoxPsa 68:17 - [Vulgate 67:18] currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
Unchecked Copy BoxPsa 68:18 - [Vulgate 67:19] ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
Unchecked Copy BoxPsa 68:19 - [Vulgate 67:20] benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
Unchecked Copy BoxPsa 68:20 - [Vulgate 67:21] Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
Unchecked Copy BoxPsa 68:21 - [Vulgate 67:22] verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
Unchecked Copy BoxPsa 68:22 - [Vulgate 67:23] dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
Unchecked Copy BoxPsa 68:23 - [Vulgate 67:24] ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
Unchecked Copy BoxPsa 68:24 - [Vulgate 67:25] viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
Unchecked Copy BoxPsa 68:25 - [Vulgate 67:26] praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
Unchecked Copy BoxPsa 68:26 - [Vulgate 67:27] in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
Unchecked Copy BoxPsa 68:27 - [Vulgate 67:28] ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
Unchecked Copy BoxPsa 68:28 - [Vulgate 67:29] praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
Unchecked Copy BoxPsa 68:29 - [Vulgate 67:30] de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
Unchecked Copy BoxPsa 68:30 - [Vulgate 67:31] increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
Unchecked Copy BoxPsa 68:31 - [Vulgate 67:32] offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
Unchecked Copy BoxPsa 68:32 - [Vulgate 67:33] regna terrae cantate Deo canite Domino semper
Unchecked Copy BoxPsa 68:33 - [Vulgate 67:34] qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
Unchecked Copy BoxPsa 68:34 - [Vulgate 67:35] date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
Unchecked Copy BoxPsa 68:35 - [Vulgate 67:36] terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan